Quas ad me dedisti, frater optime, 10 Octobris, serius ad me, id est, nudiustertius pervenerunt. Ante eas receperam jam partem ex testamento Mantuano2, sed solidum exspectaveram, quo rectius dijudicare possim et amico3 optime de me merito consilium dare. Itaque cum discessurum se diceret Suecus nobilis Sterrenschildius4, scripseram ad te literas, quae et ipsum commendarent et te rogarent, ut in hoc officio perseverares totiusque testamenti exemplum ac simul indulti Curiae Ultrajectinae, cujus in testamento est mentio, mihi transmitteres. Addideram literas ad actuarium urbis Neoportium5, nunc consulis filium, ut adjutor esset, sed ille Suecus adhuc, ut video, hic detinetur. Quare haec repetenda
195
duxi etsi opus ad Neoportium iterum scribam. De Iacchaeo6 rogo videas, quid ipsi sit animi. Si plane bono loco sunt res ejus Lugduni, nihil mutet, sin minus, poterit vere huc transcurrere sine damno, nisi interea aliud nuntiavero. De Intima exspecto, quis hic futurus sit exitus, nam multum distant consilia creditricis et ipsius. De Phaenissis7, ubi procedet editio, cogitabo, cui eam inscribere debeam et forte Memmio8. Litem9 omnino et quantum fieri potest urgeri pervelim. Exemplaria libri mei10, quae Mylio11 et Vossii liberis dedisti, rata grataque habeo. Mylio quando suo tam bene usus est, reddendum est aliud. Ego quatuor tantum accepi ex Zelandia, nam uxoris discessus eorum adventum anteverterat. Pro iis solvendi mihi fuere sex floreni, quare occasio bona opperienda est. Dum eum librum relego, inveni praeter annotata magnum mendorum numerum. In iis quae distribui exemplaribus correxi mea manu. Velim in caeteris tantundem typographus fieri curet. Sunt enim, quae sensum vitiant. Cognosces ex hoc indice. Non apposui verba, quae in contextu apparent, quia facile inter relegendum succurrent collata cum iis, quae sunt surroganda. Uxor et nostra familia recte valent. Hic de pace sermones satis multi, sed non satis procedit negotium. Rex Chombergium et Bassompetram12 jussit cum sex millibus militum proficisci in insulam Redani, ut depellantur Angli, antequam aut deficiant illata in Sanctimartinianum cibaria, aut novis ipsi castellis exaedificatis insulae possessionem partiantur. Quo id evasurum sit, videbimus. Auxilium navale ab Hispania et Dunquerca serio exspectatur. Huc necessitas Gallos impellit, eo magis quod nostros inveniunt, ut duriores loquuntur perfidos, ingratos, ut ego sentio, ancipites. Lotharingus13 minuit copias, ita ut suspectus amplius esse non possit. De Sabaudo14 restat nescio quid suspiciunculae.Huc in scribendo perveneram, cum et alterae mihi a te redduntur literae, quas 23 Octobris dedisti, in quibus et de Carolo Grandi15 et de tuo negotio. Carolo Grandi rescripsi et ei tuo quoque nomine gratulatus sum. Non credas, quam benigne omnium nostrum meminerit. Tuum de re tua16 consilium cum meis cogitationibus optime convenit. Secundet Deus et tribuat quod tibi erit melius. Miror tam cito librum meum ad Venetos venisse, ut et responsum redierit17. De successore, qui Langeracensi18 destinatur si quid intellexeris, fac me gnarum et siqua extra ordinem legatio decernitur, ut qui venturi sint ante sciam.
196
Velim scire te posteriores tuas et quae una venerunt reseratas fuisse, deinde vero literas alteras, quae ab affini19 pridie ad me missae in illis dicebantur, ad meas manus non pervenisse. Illis, quae cum tuis venerant, respondebo, ubi de eo negotio certi aliquid videro. Interim tibi, tuae20 tuisque et parentibus atque amicis omnia precor faustissima.Lutetiae 6 Novembris 1627.
Tuus totus
H. Grotius.