eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1241. 1628 maart 12. Aan Willem de Groot1.

    Hac, mi frater, epistola uteris ut voles. Supprimes aut vulgabis ut tibi amicisque videbitur.

    Venetus princeps2 - ut ad tuas, quas 27 Februarii dedisti respondeam - a multis creditur se principatu abdicaturus, cum tantam videat omnium conspirationem contra auctoritatem suam. Poterit ei honestus receptus esse monachismus et satis conveniens finis homini, cui cum pontifice Romano melius quam cum civibus suis convenit. De Grolla et Rheni novo divertigio3 etiamnum tibi commendo. De Galliae rebus aequissima sunt tua vota, ut rex ubique rex sit, religio autem religio id est libera. Non dubito futuros ex Flaminico grege qui regi auctores sint futuri, ut instet successibus et oppressa secta rebellatrice imperium firmet. Sed nec deerunt prudentiores, qui saevitiam dissuadebunt in populares, qui jam longa diuturnitate cum cetera parte corporis coaluerunt, praesertim cum eam potentiam non agnoscant, quae etiam regibus formidolosa est et vel hanc ob causam nonnullis temporibus usui esse possunt neque tutum sit ad desperationem cogere eos, quibus Britannus manum praebet, etiam Hispanus porrigit. Mileterius4 jam ad quaestionem triduanam, id est ad longam mortem, a Tolosatibus erat damnatus, sed in tempore venerunt a rege literae inhibitoriae, quas consanguinei, affines, amici impertraverant. Itaque jam uxori aditus ad eum datus est.

    268

    De lite5 etiamnum urgendam censeo et ad affinem6 scribam. De Phaenissis7 fac sciam, quid sit animi Mairio8 et de Mantuano9 negotio siquid potes. Ego annum exspectationi non indulsi, sed praestiturum me dixi moram illius anni, quem uxor promiserat. Is autem vere proximo finit, quod tempus me promissi omnis liberabit. Interim si affini ea, quae discit, aperire veretur, rogo saltem, quid alii bene nobis volentes sentiant et quas offerant sentiendi causas mihi liberaliter explices. Nova non multa neque ad ipsum neque ad te quae scribam habeo, cum diu res Gallica in uno quasi loco haereat. Videbimus, quid datura sit tempestas aequinoctialis et quae imminere dicitur Britannica classis. Interim cardinalem Riceliacum bene sperare de negotio vel hoc docet, quod in obsidio perstat. Controversia cum imperio de Viriduno neque composita est neque adhuc in vim prorumpit; ita ut hac quoque de re nihil possim affirmare certi. De die redituum rogo in Zelandiam scribas. Legati nostratium10 hic sunt et a rege auditi, moestiores interim, quod sub ipsorum adventum omnes naves nostrorum a Garumna, Rhodano et Ligeri venientes captae sunt in usum regis, qui se pretium redditurum pollicetur. Sed id quando erit? Interim praeda sumus hostium et amicorum.

    Puto scripsisse me antehac11 neque a Narsio neque a quoquam Suedorum aut in Suedia habitantium quicquam me unquam accepisse literarum. Interim non desii, quoties occasio tulit, regni illius virtutibus omnis generis excellentissimi utilitatibus, quoad vires meae tulerunt, inservire, quod et porro faciam. Ipsius Narsii erit resciscere per quos curatae sint literae, ubi haeserint.

    Arsenius12 aut aegrotat aut aegrotum simulat, ne minoribus negotiis semet defatiget.

    12 Martii 1628.

    Rogor ab amicissimo Peiresio13, ut insectum illud multiceps, de quo scripseras, aut conditum ad nos mittas aut ejus expressam imaginem, quae et magnitudinem et colores repraesentet. Quod impenderis in rationes meas imputa.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 804.
    2 - Giovanni Corner 1625-1629.
    3 - Zie hierover no. 1227, p. 244 n. 6.
    4 - Théophile Brachet de la Milletière. Over hem II, p. 125 n. 2. Zie ook no. 1240. Zijn vrouw was Marie Gergeau de la Boulardière.
    5 - Het proces betreffende Grotius' verbeurd verklaarde goederen. In brieven aan Willem is hiervan meer dan eens sprake; ook Maria schrijft erover aan haar man, als zij in het vaderland vertoeft. Zie no. 1169, p. 165 n. 2.
    6 - Zijn zwager Nic. van Reigersberch.
    7 - In 1630 te Parijs verschenen. Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 496.
    8 - De Leidse uitgever J. le Maire.
    9 - Zie no. 1166, p. 159 nn. 2 en 3 aldaar.
    10 - Zie no. 1213, p. 222 n. 6.
    11 - Nos. 1222 en 1230. Zie aangaande de kwestie: P.C. Molhuysen, Twee Brieven uit de Correspondentie van Hugo Grotius, Meded. der Kon. Akad. v. Wetensch., Afd. Lett. Dl 73 Serie B, no. 3, Amsterdam 1932.
    12 - Fr. van Aerssen.
    13 - N.C. Fabry de Peiresc.