eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1238. 1628 maart 10. Aan C. Sarravius1.

    Amicorum negotia, ut nuper Treselii nostri2, cum tibi commendare inceperim, quidni audeam et mea, Sarravi amplissime? Ego te non litium tantum, quibus te rex praefecit, scio esse judicem, sed et literarum, quibus tua te singularis

    263

    eruditio praeposuit. Quare cognoscendum tibi adfero libellum hunc nostrum3 argumenti magni et a non uno tractati, in quo, si nihil aliud, brevitatem cum perspicuitate aut praestiti aut praestare conatus sum. Ego, quid ingenium tuum novi ab omni vitilitigatione alienum, studiosum pacis, non dubito, quin gratum tibi hoc opusculum futurum sit: vel hac parte, quod nos a controversiis avocans ad ea advertit, quae Christianis communia sunt, certe esse debent. Det Deus nobis omnibus Spiritum suum, ut non verbis tantum, sed et factis ostendamus nos esse, quod dici volumus.

    10 Martii, 1628.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 80; Ep. ad Gall., p. 211.
    2 - Daniel Tresel. Zie II, p. 129 n. 6. Over de bedoelde aanbeveling zie no. 1198.
    3 - De Veritate religionis Christianae; zie no. 1237, p. 262 n. 4.