Ego, vir amplissime, an unquam patriam meam visurus sim, equidem ignoroi Nam ut eam aliter quam cum honore ac dignitate videam, non mei est anim. post tot mala exantlata. Ut vero mei, ea quam aequum est haberi, habeatur ratio, qui sperem? Cuncta malis habitantur moenia Grajis2; et, si qui sunt boni, aut satis boni, praeter vota nihil habent, quod in nos conferant. Tum vero etiamsi aliquando non inhonesti reditus detur copia, quanta mihi erit luctus materia, cum tot amicorum mortes, quos decem anni tulere, una prope dies mihi in conspectu ponet? Quos inter is3, quem nominas, vir admirandae innocentiae ac probitatis, praeter caeteros mihi desiderabitur, cujus ego prudentiam semper mihi pro duce delegeram. Sed ille quidem portum jam tenet, nostra vero navis cum ornamentis suis, tum tali etiam gubernatore destituta, gravissimis fluctibus jactatur.
Legati patriae meae4 haud multum promovent. Foedus cum rege differunt in id tempus, quo pax cum Anglis confecta erit; cujus quidem ego, quantum, quae hic intelligo quaeque ex Britannia huc perferuntur inter se confero, spem haud video propinquam.
De privato negotio, quod commendaveras, feci plane, quicquid mihi Marbautius5 injunxerat, ac spero non plane inanem posuisse me operam. Tu occatum
329
a nobis arvum seres, quod ut feliciter tibi eveniat, Deum veneror. Cujus tutelae et ego et uxor et liberi, te, tuam6, tuos, quam possumus maxime, commendamus.20 Iunii, 1628.