Quoties literas tuas video, optime Camerari, toties me ipsum illud nomen ad eas res, quas pro virili sectatus sum, semper magis magisque inflammat. Ita enim merita est gens vestra tum de pietate tum de literis, ut hoc tantum incertum reliquerint, utra laude plus eminuerint, nisi quod in pari caetera laude, laus illa haud dubie major, quae aeternas habet promissiones. Quare cum te eadem vestigia insistentem video, tum vero fructum magnum sentio ejus affectus, quem in familiam vestram animo gessi semper, rebus autem testari nunquam potui. Eoque justius gaudeo tibi ac viro amplissimo parenti tuo2 eum obtigisse principem3, cujus virtutibus neminem parem habet saeculum, etiamsi totum quantus sub utroque axe est orbem scrutari libeat. Dignus plane rex, qui Camerarios ministros habeat, digni vos qui regi eximio eximias praestetis operas.
Pro his, quae nuntias, utinam non minus laeta hinc renunciare possem, sed quid laetum hinc possit existere collisis inter se, quorum partes erant caetera prostrata erigere, nutantia sustentare? Hottomanni nostri syllabus4 votum magis continet quam consilium: non quod illud, quo spectat, sit τῶν ἀδυνάτων, si Christiani principes meminisse velint, quid sui sit officii, in repurgandis, quae defendi non debent et in constituenda circa res medias bene temperata libertate,
352
sed quod raro principes id sint, quod esse debent, nunc vero plerique se factionibus mancipent.Casauboni5 gaudeo a te mentionem fieri, cujus ingenium vere apertum ac probum non minus ego semper veneratus sum quam raram eruditionem. Quam mihi amicus fuerit, satis testari poterunt literae, quas nuper in Batavos misi, cum editio ejus epistolarum6 adornari diceretur. Dixit mihi ipse, cum Londini quotidie simul essemus anno hujus saeculi XIII, se post migrationem e Gallia omnes illas militares literas ex animo abjecisse, quarum incitamentum illi fuerat regum idem ac militum maximus7, translatum vero in Britanniam studia quoque se eo transtulisse, quo vergeret animus regis8, cui non tam arma quam pax et religio cordi. Deinde is erat Casaubonus, qui nihil parati penes se haberet, nisi in memoria et si forte in oris librorum aut brevibus schedis, Sibyllae foliis. Itaque in Polybium notas nullas habemus nisi in librum primum et has quoque non perfectas, quae post editum ab ipso in angusta forma Polybium9, cum minoris figurae edito prodierunt10. Nec in Aelianum11 quicquam ipsius est. Porphyrogeneti liber prorupit12, sed non ipsius munere.
Det Deus tibi tuisque omnibus dignam ista virtute fortunam.
Lutetiae XXVII Iulii XVIcXXVIII.
Resalutant te Bignonus13, Rigaltius14, Salmasius15, Puteani16.
Tui nominis studiosissimus
H. Grotius.