Summe virorum,
Epistolam tuam2 humanitatis inusitatae sub initium Augusti recte accepi et inter ϰειμλήια mea reposui futuram et mihi et posteris meis aeternum tantae a tanto benevolentiae monumentum; quam utut hactenus nullo officii genere mereri contigit, ut tamen posthac quomodocunque promerear, omni contentione virium allaborabo. Quo magis laetor a te ipso suppeditatam optimae voluntatis redemonstrandae materiam et ut ampliorem subinde praebeas, enixe rogo.
Ac de Gruterianis quidem Inscriptionibus3 non omisi consilia conferre cum amplissimo Lingelshemio4, Gruteri, dum viveret, amico summo, qui tamen eorum spem non valde magnam facit, eo quod gener Gruteri Oswaldus Schmendius5 bibliothecam et cum ea, ut suspicamur, etiam illud Inscriptionum supplementum - cuius editionem parare sese Gruterus ipse ante hoc biennium mihi dixit - praediviti et literato mercatori6 vendidit in alias oras transferendam. Nihilominus omnia tentabimus, ut et istas et praeterea Dacicas7 a Martino Opitio8 elegantissimo poeta αὐτόπτη collectas acquiramus. Habeo et ego ex
374
bibliotheca Demolini9, Rochefortti medici quondam et consiliarii Sabaudici, inscriptionum volumen m.s. non magnum, quod usui tuo, hoc est publico, quandocunque voles, patebit. Magni illius Salmasii Notas in Concilium Eliberense10 si placuerit huc mittere, non modo de typographo commodo prospecturum recipio, sed in sphalmasis typothetarum emendandis operam - plurium annorum usu mihi consuetam - lubentissime praestabo. D. Lansius11 has ad te curandas heri misit. Iis insertae sunt literae Schickardi12, Profess. Hebraici, quibus petit a D. Gabriele Sionita13 libros duos. Eorum pretium statim repraesentabit ipse ille, qui hasce tradit, Hieronymus Klöpfer14 Wurtenbergicus iuris candidatus, praefectus moribus ac studiis Nob. Philippi Conradi a Liebenstein15. Ambos hos ornatissimos homines, atque etiam Lansio tuo et Schickardo mihique longe charissimos, una mecum benevolentiae tuae quam diligentissime commendo.Vale. XXX Aug. XVIcXXVIII.