eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1325. 1628 oktober 28. Aan Willem de Groot1.

    Mairius2 tandem advenit et per eum tuas accepi, datas illas fine Augusti. Ex eo alias soliti cursus. Utrisque respondeo.

    Testimonia auctorum ut libris de Veritate religionis christianae3 addantur, non fert ratio occupationum mearum; quia nunc lego Hispanos, Italos, Belgas, qui de bello nostro scripserunt, ut cum iis quae ego olim scripsi4 conferam. Deinde sunt quaedam testimonia, quae explicatione, quaedam etiam, quae correctione quadam et argumentis ad id idoneis indigent, ne quid apud infirmos scrupuli haereat. Cum tempore tamen cogitabimus. Heinsii et Thisii5 rumusculos non curo. Hic nemo est romanensium, nemo protestantium, qui non probet. Sed forte illi cum Voetio6 sentiunt socinianum esse praecipuam religionis partem in observatione mandatorum Christi ponere. Ego vero ita sensisse video primorum saeculorum Christianos, coetus, doctores, martyres, pauca esse, quae sciri opus

    392

    sit, ceterum ex animi obsequentis proposito nos apud Deum aestimari. Hujus ego quoque sum sententiae neque ejus unquam me poenitebit. Socinianum ego me vidisse aliquem non nego. Sunt qui de quaestione an supplicia capitalia evitari non possint et quae belli causae justae sint, mecum disseruere, sed disseruere tantum.

    Corvino7 ut omnia bene procedant, ex animo opto. De editione nova de Iure belli et pacis8 delibero, hicne an Lugduni rectius peragi possit.

    Ad Institutiones9 venio, quod me negotium sollicitum habet. Mairius puto vili meum exemplar sperat se posse abducere. Ego quando fructus melior meis periit, aliquam partem lucri, quod inde procedet, meam esse debere arbitror, praesertim in tanti laboris opere. Explorare poteris, quid alii offerant et deinde et Mairium audire. Nam apographa haud dubie sunt mutila; et scire ego velim, ubi finiant. Tabulae synopticae et interpretatio latina vocabulorum artis, quae, ni fallor, ab apographo abesse dixeras, momentum habent non exiguum. Omnino persevero in sententia, si edendus est liber, recensendum ab amicis in foro tritis.

    In historia obsidionis Grollae10 servavi tardam illam et annalium propriam structuram, quae affectata ornamenta repudiat. Neque exquisitior clausula requirenda est, cum edatur tanquam magni operis ἀποσπασμάτιον. Tamen de Berga et ejus praemuniendae consiliis addidi nonnihil. Tabulae usui erant. Velim Bergensis illa esset ad dimensionem facta.

    Ad recentes tuas venio. Miseret me remonstrantium, qui in hoc a plebis vi defenduntur, ut sint, in quos judices saeviant. Ecquis autem erit finis? quamdiu tepebunt quorum in manu est mederi? Sed de affinis11 famulo non satis intelligo, utro se crimine obstrinxerit, violentiae in remonstrantes, an coetuum cum ipsis habitorum. Posterius magis puto, quanquam oratio per dubiam relationem ambigua est. De Dunquercanis sane miror audaciam. Inducias, quae nuper pactae dicebantur, nescio an ipsi victo veniit, an factas sint negaturi, quia scriptura confecta non est. Certe pars classis ad amnem Charentam exscensione facta foenum in agris ussit, donec celeri itinere cum machinis adventans Angolismensis12 eos depulit vulneratis eorum, qui in naves jam se retulerant, aliquammultis. Id Angli vindicare voluerunt immissis in opus regium in portu Rupellensi igniferis navibus. Sed et hae sine noxa rejectae. Tamen pacis spes manet missis, qui Britanniae regem consulant. Sed Rupellenses obstinati obdurant nec ad ulla colloquia veniunt, quanquam et pestis eos et fames minuit, sed pestis ipsa famis levamentum est.

    Saluta, quaeso, nostro nomine optimos parentes.

    XXVIII Octobris XVIcXXVIII

    Tuus tui amantissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 811.
    2 - De Leidse uitgever Jean le Maire.
    3 - Ter Meulen-Diermanse, no. 944.
    4 - Liber de antiquitate reipublicae Batavicae; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 691.
    5 - Daniel Heinsius en de Leidse hoogleraar in de theologie Ant. Thysius Sr. (1565-1640).
    6 - Gisbertus Voetius.
    7 - Johannes Arnoldi Corvinus; zie no. 1289, p, 348 n. 10.
    8 - Reeds in de brieven van 1625 en 1626 is herhaaldelijk sprake van deze herdruk. Hij verscheen eerst in 1631 te Amsterdam; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 567 en remarque 2 t.p.
    9 - Zie no. 1143, p, 125 n. 1.
    10 - Zie no. 1304, p. 371 n. 1.
    11 - Nicolaes van Reigersberch.
    12 - Zie no. 1157, p. 144 n. 1.