Mitto ad te, mi frater, ita ut nuper promiseram meum opus de Veritate Religionis Christianae2 emendatum et auctum nonnullis in locis. Tuum et ami-
348
corum erit videre, ne, dum vetera corriguntur, nova admittantur menda. Sane nuper res satis negligenter acta fuit. Peracta editione rogo, ut aliquot melioris chartae exemplaria ad me veniant; obstrinxi enim fidem meam aliquibus, quam velim exsolvere. Sed et hoc monendus est Mairius3, ut aliquam copiam librorum ad librarios hujus urbis mittat. Turpe enim est volentibus non inveniri librum editum ab homine in Gallia habitante et Gallis multa debente. De Phaenissis4 eadem dicta velim. Poterit forte captari occasio tabellarii alicujus ad legatos nostros5, qui hic sunt, mittendi. Nam etiamsi a curiosis talia reserentur, parum est periculi. De Vossianis6 non possum non urgere, quia sponsi teneor.Cornelium nostrum7 curae tibi esse gaudeo speroque talem venturum, ut mea ope uti possit. De Institutionibus Iuris Batavici8 expende, quid amici sentiant et quas sentiendi causas habeant. Libri mei de Iure belli et pacis9 multis partibus a me aucti sunt. Buonus10 obiit. Haeredes usque et usque differunt. Interdum cogito, an non hos libros Lugdunum mittere debeam. Retinet me nonnihil, quod addita notas suas habent, quam potui positas perspicue, sed quae ob vicinitatem fallere typographos possent, ita ut sperare debere videar emendatiorem editionem fore me praesente, praesertim post istud librorum de Veritate experimentum11. Sed nec nescio in Corvini12 diligentia multum esse posse praesidii. Poterit et affinis Reigersbergius13, siquid ad me majusculum erit mittendum, commoditate uti eorum, quos dixi tabellariorum aut etiam militum, qui a Castilioneo14 interdum huc legabuntur. Id ei significes velim, et parentibus optimis, tuae15, tuis, nostrisque omnibus fausta precor omnia, apprecante mihi uxore et liberis. Felgius16, ad quem quas vides literas mitto, vir est apprime pius atque eruditus, qui me Lutetiae vidit. Degit in agro Eindano. Ei velim has mitti curatore Corvino, qui eum novit. Simul jam nunc rogo, ut is vir eo munere dignissimus exemplar accipiat novae editionis de Veritate religionis. Adventu Brasseri17 accepi Vossiana. Superest pretium norim, ut et librorum Iacchaei18. Posterius mutato iterum consilio misi haec per Liranum19. Iulii XVIcXXVIII.
349
Haec, quae per Liranum mittere decreveram, mutato consilio et prima occasione rapta per hunc ex Langeracii20 familia venientem mitto.
Tuas, quas IX Iulii scripsisti, recte accepi. Pro his, quae nuntias, gratias ago. Rogo pergas, siquid ad summam rem aut privatam nostram magnopere pertinens compereris. Quae sunt ad Camerarium21 rogo ipsi tradas. Illas ad Aysemum22 Mylio23. Trimolius24 missam adiit, uxor25 sequetur, Wilhelmi Arausionensium principis nepos et neptis, tum vero maximorum inter hugonottos ducum liberi. Serpit exemplum metu accedente ac spe.
Tuus quantum sum
H. Grotius.