eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1261. 1628 mei 20. Aan Willem de Groot1.

    En tibi, mi frater, praeloquium ad Phoenissas2, quas sub prelo currere et quidem Serviniano laetus intelligo3. Ubi peracta erit editio, rogo, ut mature exemplaria Memmio4 et amicis dispartienda huc veniant: simul etiam ut aliqua sit apud librarios copia. Ab omnibus enim accusor, quod libellus de Veritate religionis Christianae5 hic nusquam prostet. Ea quoque me querela ut liberes rogo, nam alteram de Vossianis libris6 hic non repeto. Scripsi enim ad te, jam triduum est, per Camerarii propinquum7. Eas te literas cum libellis comitantibus aut jam percepisse aut intra paucos dies percepturum confido. Quare nec quae de publicis negotiis disserui itero, sed hoc addam videre me contra Britannicae classis conatus valde animatos esse Gallos et tum illis munimentis suis, tum armis ac virtuti ipsiusque regis praesentiae multum confidere. At protestantes, qui hic sunt, etiam nova ab Anglis navium subsidia sibi pollicentur, nescio an non suo ipsorum malo. Adeo hic proletariae plebis turba in illos commota est, tanquam omnium horum malorum auctores. Crastino die quo tempore Carentonum ibitur, praesidia a regina matre8 et magistratibus erunt apud urbis exitus et, siquid durius ingruat, per urbem quoque. Certe queri non possunt rectorum curam pro se claudicare. Sed, ut scis, plebs superstitione capta melius vatibus quam ducibus paret, quem morbum nec Amstelodami satis desaeviisse tristis intelligo. Langeracensis9 quod palam coram regiis ministris affirmaverat se mandata secutum, idem palam coram iisdem negavit et ἁμάϱτημα μνημονιϰὸν confessus est, paulo gravius quam illud Ciceronis, qui Ulyssem alicubi dixit pro Ajace. Vides quam pauci sint, quibus curae sit id, cujus rei causa ego tam diu tam dura perpetior. Etiam Carletonus10 vides quantum abfuerit a generoso Bossizii11 animo.

    307

    Miseret me Transamasianorum, quibus mala Mansfeldianis12 non leviora intulerunt illi scilicet, qui ad illa vindicanda venerant; adeo nunc milites ubique nihil sunt aliud quam belluae.

    Realio13, viro magnarum virtutum, utinam auxilio esse possem. Si hic esset imperatoris orator, qui nunc ad dominum profectus est, aliquid non dico conficerem, sed experirer.

    Ego et uxor tibi tuaeque gratulamur aucta domo14. Puerperae felicem λοχείαν, infanti prospera incrementa ex animo precamur. Cornelium nostrum15 vestrae curae commendamus.

    20 Maji 1628.

    Oro te has quoque cum prioribus16 literas affini17 tradas, quas nunc recte et sine circuitu mitto posthac ea usurus via, quam ipsi praescripseritis.

    Tuus tibi devinctissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist. p. 806.
    2 - In 1630 bij Ruart in Parijs verschenen; zie Ter Meulen-Diermanse no. 496.
    3 - Er is blijkbaar reeds in 1628 sprake van een- Nederlandse - uitgave van het eerst in 1630 te Parijs verschenen werk. De aanduiding ‘prelum Servinianum’ doelt misschien op Elzevier? Men zie verder Ter Meulen-Diermanse, no. 496 rem. 1 en ibid., no. 497 remarque.
    4 - Henri de Mesmes, aan wie Grotius zijn Phoenissae opdroeg; zie no. 1141, p. 122 n. 7.
    5 - Zie no. 1237, p. 262 n. 4.
    6 - Zie no. 1255, p 295 n. 2.
    7 - No. 1259.
    8 - Maria de Medici.
    9 - Gideon van den Boetzelaer, heer van Langerak, gezant in Parijs.
    10 - Sir Dudley Carleton, de Engelse gezant in Den Haag.
    11 - J. de Thuméry, sieur de Boisise, in 1618 als buitengewoon gezant naar Den Haag gezonden en in 1621 overleden. Zie no. 714 (dl. II, p. 165).
    12 - Graaf Ernst van Mansfelt, de bekende aanvoerder uit de 30-jarige oorlog.
    13 - Laurens Reael; zie no. 1228, p. 248 n. 4.
    14 - Alida Graswinckel, Willems vrouw, was op 5 mei bevallen van een zoon, Jacob.
    15 - Herhaaldelijk beveelt Grotius zijn oudste zoon Cornelis in Willems zorg aan.
    16 - No. 1259.
    17 - Nicolaes van Reigersberch.