eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    714. 1622 Jan. 6. Aan Willem de Groot1.

    Nullas a te, Frater, ex Hollandia2 accepi. Puto iam esse quae veniant. Interea amisimus virum innocentiae supra saeculum Bossizium3 magno bonorum omnium desiderio. Is dolor publicum ferme omnis ordinis gaudium super morte Comitis stabuli4 pensavit: nam Regem a domestica servitute liberatum, si non vidit, audiit certe; atque id egregium mortis solatium habuit. Pacem regni sperare certe potuit, de qua rumores diversi. Putatur Rex brevi hic futurus auditurusque Rupellenses legatos, quod utinam recte succedat. Id enim et res intestinae Regni et externae desiderant. Princeps Condaeus5 statim post obitum Luinii ad Regem advolavit, studio occupandi principem6 vacuum et, quod additur, ex bello gloriam. Instrumenta Drentianae litis7 spero recte ad vos et per vos ad Tungrum8 curata.

    166

    Pretium tabellarii hic omne persolutum est, quod, cum ad vos scriberem, nondum mihi constabat. Solvimus florenos quatuor et semissem. Si quid a vobis erogatum est id poterit repeti, aut in venturas posthac literas imputari. Quem finem habuerit viri optimi Hogerbetii desiderium scire aveo tum ipsius causa, tum quia ad res alias coniecturam praestabit. Vale mi Frater, et parentes atque amicos obsequiose saluta a me et uxore: etiam Reigersbergium si apud vos est, quem rogo eorum quae scribo notitiam impartias. 6 Ianuarii 1622.

    Tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 762.
    2 - N.l. sedert zijn vertrek uit Parijs, zie p. 161 n. 7.
    3 - J. de Thuméry de Boisise, die 28 Dec. 1621 overleed.
    4 - De Luynes, 14 Dec. 1621 overleden.
    5 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    6 - Heeft de Groot zich hier verschreven, en moet ‘oecupandi locum vacuum’ gelezen worden? Zie no. 715.
    7 - Over het Drentsch proces wordt ook in volgende brieven gesproken; zie no. 717, 758, 794, 872.
    8 - Tungrus zal wel de p. 23 n. 4 genoemde Tongeren zijn.