eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1342. 1628 november 25. Aan Willem de Groot1.

    Quas quinto Novembris ad me dedisti literae, frater optime, traditae quidem sunt, sed quantum ex aliis literis aliorum facile percipio, septem diebus quam oportet serius, et an non resignatae fuerint nescio. Nosti mores legatorum, et noster hic, quanquam haud eximiae dotis, instructus et arte Pelasga2, tamen tanto tempore aliquid addidicit.

    417

    Quae nuntias, varie me affecerunt; dolet, quod mea studia et pro patria labores, qui adjumento tibi esse debuerunt, tela facta sunt inimicorum; quod ecclesiastici genus hominum vehemens tam hostiliter te impetit; quod ipsam etiam fortunam meo exemplo videris habere adversariam, cum spes satis propinqua non tam contra nitentium vi quam casu sit eversa. Solatur me contra, quod tam fidelem amicum in Meermanno3 repereris et in iis, quos ille tibi conciliavit; quod parum abfuerit, quin et aliorum puncta tuleris4, etiam Amstelodamensium; quod multi boni bene de te existimant. Omnino auctor sum, ut, quos bene tibi volentes certo hoc indicio comperisti, eos magis magisque observes et demerearis. Multa sunt rerum curricula, multae occasiones, in quibus tales amicitiae utiles tibi esse possunt. Errant, qui nomen nostrum in Anglia odiosum esse existimant. Regem Iacobum quanti fecerim scripta mea ostendunt5. Amicos nos ibi habere novit et sentit Franciscus Iunius6. Neque dogmata, quae tuemur, ibi damnata sunt, imo episcopos habent optimos et doctissimos et florem Academiae Cantabrigensis pro se. In negotiis illic agendis expertus sum latino et Gallico sermone opus [esse], Britannico non item. Neque fert ratio, ut colloquia instituantur, nisi lingua late patentis usus. Tamen siquem mittere volebant alium, gaudeo missum, qui nos non longinquo sanguine contingat7 et a nobis non nisi amantis animi habuerit testimonia. An juris cognitio ipsi sit, qualem id munus desiderat, nescio. Alia abunde habet. Siquid illi humanitus acciderit8, si ipse se minus parem sentiat, si non omnibus satisfecerit, erit forte ad te recursus. Et in ipso Anglicano itinere tibi subrepto aliqua esse utilitas potest: quia, si qui ibunt, rem societatis ut ego feci acriter tuebuntur, erunt et ipsi eo nomine Anglis sua attente imo et inique curantibus invisi. Si illis blandientur, malam a societate et ejus res intelligentibus inibunt gratiam.

    Magistratibus Amstelostamensium in hac procella, quam homines nihili incutiunt, magno animo juxta prudentiam opus est. Faex illa Romuli ubi pertimuerit, impune contemnitur. Praesidia illa ad tutelam urbis more vetustissimo ad nullius injuriam pertinent. Urit haec res Foederatos, qui Hollandiam ut provinciam regere sperarunt. Sed horum quanto iniquior postulatio, tanto magis frenanda est audacia. Scriverium9 bonum civem novi et de fratre ipsius10 tantundem exspecto.

    Rex hic exspectatur cum pompa inducendus intra hos quindecim dies. Interim subsistet in proximo rure. Ad opem Mantuano11 ferendam dicitur iturus

    418

    Crequiacus12, sed timendum, ne ingruens hyems Alpinum iter impediat et oppidum Casale prematur ab hoste. Rohanius13 conditiones, quas stante Rupella recusaverat, nunc frustra optet: rex enim durior factus nec agere vult nisi cum singulis oppidis; et toties redeuntibus turbis sunt qui remedium ab ipsius ducis pernitie poscant. Rupellae munitiones nisi quae mari objacent dirutae ut et castellum in insula Redana; oppidi jura omnia et bona filio14 addicta; regimen, per praefectos; religio utraque intra oppidi fines; omnium, quae bellum tulit fida oblivio. Obsidionis historia columnis et tabulis inscribitur nec quisquam exterus habitare ibi permittitur nisi regis singulari permissu, etiam e protestantibus nemo, nisi qui ante Anglorum adventum ibi habitaverit; arma oppidanis interdicta et conventus sub majestatis poena.

    Misi nuper15 per Mairium16 ad te schedas meas de obsidio Grollano et annexis17, itemque tabulas, quia hic qui sculperet non erat. Rogo, agas cum senatore Reigersbergio18 et una constituatis, quod ex usu tum publico tum privato nostro putabitis. Ego ex tantillo opere gloriam non spero.

    Parentibus me commendo et tuae19 ac tuis nostrisque omnibus.

    25 Novembris 1628.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 812.
    2 - Vergilius, Aen. II, 152. Bedoeld zal zijn Gideon van den Boetzelaer.
    3 - Waarschijnlijk Dirck Gerritsz. Meerman.
    4 - Vgl. het bekende woord van Horatius, Ep. ad Pis. 343: Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci.
    5 - Vgl. Vollenhoven, Broeders Gevangenisse, p. 75.
    6 - Zie over hem no. 1195, p. 197 n. 2.
    7 - Ik heb niet kunnen achterhalen, wie Grotius hier bedoelt.
    8 - Vgl. Cicero, Phil. I, 4, 10.
    9 - Waarschijnlijk Pieter Matthijsz. Schrijver (1558-1634), in 1618 door Maurits geremoveerd. Zijn moeder, Marie Jansdr. Schrijver, hertrouwde na de dood van zijn vader, Pieter Matthijsz. Schrijver (± 1520-1560), met Dirck Jansz. van Beuningen.
    10 - De halfbroer van Pieter Matthijsz. Schrijver Jr., Geurt Dircksz. van Beuningen; zie over hem no. 1111, p. 88 n. 4.
    Indien echter met Scriverius bedoeld is de bekende filoloog en historicus Petrus Scriverius - Pieter Hendricksz. Schrijver (1576-1660) -, dan is diens frater Jan Hendricksz. (1578-1638). Ik acht dit echter onwaarschijnlijk.
    11 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua.
    12 - Zie no. 1211, p. 221 n. 1.
    13 - Henri de Rohan, aanvoerder der hugenoten.
    14 - Vgl. Mercure Franç. XIV, p. 730: à nostre Domaine.
    15 - Zie no. 1338.
    16 - De Leidse uitgever Jean le Maire.
    17 - Zie no. 1304, p. 371 n. 1.
    18 - Nicolaes van Reigersberch.
    19 - Alida Graswinckel.