Cum de cetera perinde sit, pater optime, ad te an ad fratrem scribam, malo nunc quidem ad te dirigere literas, quod Delphis intelligam esse, minus patere ad insidias, quas artifices Hagae magis indulantur. Fratri, imo et tibi, scio enim communem esse hanc vobis curam, grates habeo pro opera impensa in prosequendam adversus fiscum litem2 in hoc duntaxat laborantem, quod, ut sunt tempora, causa optima non nisi ἐσχηματισμένως defendi potest. Video synodistas et eorum propugnatores satis vigilare, quibus si satis esset libertate et honoribus publicis frui nec aliis, qui nati sunt aeque liberi, jugum imponere vellent, poterant quietius vivere.
Ego quae hic gerantur ad affinem3 heri via aliqua scripsi, qui participem, quod non dubito, fratrem faciet. Ex eo hoc didici, quae et vos et per vos ipsum velim cognoscere. Aureliani hugonottus quidam4, cum spem nullam causae istius expediendae esse diceret praeter caedem regis, a pastore, qui aderat, custoditus et in magistratuum potestatem datus est. Ita hujus diligentia effecit, ne alterius delictum corpori imputari possit. Et illi jam patrocinium ab insania petitur.
Montacutius5 in Lotharingia comprehensus alieno in solo, sine more, nisi idem Moersbergio6 evenisset, et in Bastiliam datus misso ad se a rege qui interrogaret dixit penes regem esse literas sibi ereptas. Cum ultra quid ipse sciret interrogaretur, dixit scire loqui se Anglice, Gallice, Italice, Hispanice, praeterea ludere omni genere aleae chartariae. Id regi bona fide posse renuntiari. Ita ut minis insultat fretus jure legationis.
Rohanius7 Nemausi agit cum parte copiarum, princeps Condaeus8 illi oppositus adhuc suos contrahit. Idem in oppido Montilimario omnibus hugonotis
221
arma ademit ac consulto quidem praefecto ejus regionis Crequiaco9, pro omnibus mandatis habens jus sanguinis. Opus in portu Rupellensi bene procedit et retinet rex adhuc Hispanicas naves metu Britannorum, apud quos sunt legati a Rupella auxilium praesens et praecipue alimenta in biennium orantes.Duci Mantuano10 mortuo ivit qui succederet dux Nivernensis11 ejusdem sanguinis et haud dubie proximus. Hispanus tamen remotiorem quendam consanguineum, cui principi Gastillio12 nomen, favere dicitur; et jam in oppidis partes ejus nomine surrexerant, quas paucorum poena oppressit. Obtenditur imperatoris13 arbitrium exspectari debuisse, cum apud omnes sanos res controversia careat.
Nova hic edicta cuduntur corrogandae pecuniae in belli usus. Et regio fratri14 uxor destinatur virgo Florentina15, si, quod nuper deploratum sperari rursus incipit, Parmensis princeps16 pacta sua in sororem minorem transferri patiatur.
Qui perspectas habent res aggeris ad Rupellam, putant ante aequinoctium vernum vix finem posse imponi operi, nempe eo usque ut ducenti aut trecenti passus geometrici in medio pateant ad transmittendam maris violentiam, ne undique exclusa viam sibi vi faciat.
Fratris literas, quas ad me 14 Decembris dederat, bene accepi. De caetero tibi, parens optime matrique17 et omnibus, qui nos sanguine, affinitate, amicitia contingunt, annum hunc salutarem precor, cujus die octavo hoc scribitur, 1628. Salutant vos uxor et liberi.
Rogatur frater, ut capsam, quam Eidius18 feret pro Polyandri uxore19 et quicquid ad eam pertinet, tradat affini Reigersbergio. Is curabit. Deinde ut me gnarum faciat, ubi pecuniam de reditibus in vitam liberorum constitutis receperit, ut ea potius utar quam sumam aliunde, cum opus habeam.
Tuus magis quam suus
H. Grotius.