eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    428

    1347. 1628 december 9. Aan Willem de Groot1.

    Ad tuas datas XIX Novembris distuli respondere nuper, quod amicus, qui iturum se dicebat, me itidem differret et necdum proficisceretur. Utinam verum sit in patria nostra id, quod jampridem multi augurantur

    via prima salutis, Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe2.

    Legi libellos, quos peperit Amstelodami ἡ ψευδώνυμοσ Εϰϰλησία3, cui profecto nihil habeo melius quod respondeam, quam Euripideum illud

    Ὅτι μὴ τυϱαννεῖς, τέϰνον, ἀδιϰεῖσϑαι δοϰεῖς.4.

    De testimoniis addendis ad libros de Veritate5 nunc cogitare non satis vacat. Tamen consilium tuum non sperno. Si Corvinus6 tragoediam edit votis nostris respondentem, poterimus cogitare de Iure belli ac pacis7. Nam ad hunc diem nemini obligatus sum et exemplar paratum est multis locis auctius. Ut antehac scripsi, velim edoceri, quid habeat, qua parte deficiat exemplar Institutionum Batavicarum8, quod per manus volitat, ut eo cognito certius quid constituam. Quae Pinsenus9 promittit, pridem habita - et rogaveram amicos, ut monerent - optassem. Nunc mutare συνασπισμὸν dictionis difficile. Tamen siquid magni est et ad rem pertineat, videre poterimus.

    Rupellae denudatio a rege imperata tarde procedit ut et castelli in Retensi insula. Ceterum omnia a rege promissa, praecipue religionis libertas abunde praestantur. Multo autem meliore loco erunt res Rupellanorum dejectis moenibus quam imposita arce, quae ipsi etiam regi aliquando negotium creare possit tam venali hoc saeculo custodum fide. Et Riceliacus, qui suae potentiae sedem ibi fixurus dicebatur, hoc capto consilio omnibus se purgavit et ostendit se publicum negotium tantis impendiis, non privatum gessisse. Rex die Iovis cum pompa urbem intrabit; ex eo hic aulam habebimus et, ut quidam sperant, legatos a Monte Albano.

    Valde spes meas erigit, quod Cornelium10 video serio studiis operam dare. Scribam ad eum primo commodo. Patri nostro, quod nepoti patrem se praestat, gratias ago maximas.

    IX Decembris XVIcXXVIII.

    Tuis omnibus a me, uxore, liberis salus sit.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 813.
    2 - Vergilius, Aen. VI, 96 v.
    3 - Zie no. 1340, p. 413 n. 1.
    4 - Dit is een reconstructie van een verloren gegaan Grieks vers, dat Suetonius, Vita Tiberii 53, 1, keizer Tiberius in de mond legt, doch in latijnse parafrase. De tekst bij Suetonius luidt: Nurum Agrippinam post mariti mortem liberius quiddam questam manu apprehendit Graecoque versu ‘Si non dominaris’ inquit ‘filiola, iniuriam te accipere existimas?’ Vgl. ook Tacitus, Ann. IV, 52 en de uitlating van Jason, tyran van Pherae, bij Aristoteles, Politica III, 4.
    5 - De Veritate religionis Christianae; Ter Meulen-Diermanse, no. 944.
    6 - Johannes Arnoldi Corvinus; vgl. no. 1289.
    7 - Zie no. 1337, p. 408 n. 7.
    8 - Zie no. 1143, p. 125 n. 1.
    9 - Misschien Willem Pynssen van der Aa; zie no. 1274.
    10 - Zijn oudste zoon; zie no. 1072, p. 47 n. 2.