eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1365. 1629 januari 9. Van C. Barlaeus1.

    Venit ad te, amplissime Groti, Hymnus meus in Christum2, et eo quidem tempore, quo Servatoris nostri memoriam solemnibus sacris celebrat Ecclesia.

    9

    Eum, ut vides, Galliarum regi inscripsi, ut Rex ad regem, unctus ad unctum, Christus ad Christianissimum3 iret. Nec alienum videbatur, gravissimis bellis defunctum piis cantibus recreare et post classica et lituos hoc eirenicon offerre. Non mitto ut poeticae artis documentum aliquod apud doctissimos Gallos deponam, sed ut pietatis et Christianae religionis sincero studio me hic et alibi probem. Dum enim domi modo ad meam, modo ad tot praestantissimorum virorum, et tuam quam maxime sortem ingemisco, solatia communis miseriae a Deo, a Christo, a virtutibus Christianis et vitae aeternae meditationibus peto, quae ut altius animo insideant, conor vinctis verbis proferre. Ita enim fit, ut quae lecta aut audita ocijus abeunt, diutius animo obversentur, dum metro aptantur et carminis legibus. Non ignoras mecum, quam non aeque facile sit in sacris occupari ac profanis, cum hic per ambages, ut inquit ille4, et Deorum ministeria et fabulosum sententiarum tormentum circumduci possit oratio; illic adstrictus magis spiritus a rerum maiestate et sanctitate coërceatur et teneriorem sensum verborum ambitu intexere pertimescat. Quod tamen faciendum subinde fuit, ut carmen scripsisse videar. Occurrent plurima, pie magis quam docte dicta, et illic minus theologum deprehendes, ubi magis poeta sum, illic magis theologum, ubi minus sum poeta. Illud cavi sedulo, ne quid dicerem, - nec ut dicerem necessum erat - quod corrugare queat religionis Catholicae studiosos, aut partes saperet. Nec pudet hactenus Catholicum esse. ἀμϕισβητούμενα non erant huius loci. Et neuter est Apollo, nec conveniens fuerit eum, qui Christo aeternae pacis doctori et datori accinit, controversa sectari et inter Christianos dissona loqui. Utinam ab A.T. impetrare possem, ut de via ac modo cogitet, quo regi tempestive exhiberi possit hic noster libellus. Neminem istic novi, qui deos propius contingat. Quid si per Ill. Richelium offeratur. Eum in finem addidi ad eundem carmen, quod, si consultum putabis, illi tradi poterit. Patere quaeso, Groti doctissime, ut iam te familiarius utar. Nam praeter communia studia etiam communis causa patrocinium et communis miseriae sensus nos devincit. Exemplar regi exhibendum ex lineis aureis dignosces. Alterum Richelio dictum ex inserto carmine. Tuum ex praefixo epigrammate. Reliqua, quibus voles, distribue. Vale, vir amplissime, et qui nuper humanissimis tuis litteris5 immoderatius praedicasti inconditam illam poematum nostrorum farraginem, de hoc, quod iam mitto, poemate benigne saltem et clementer iudica.

    Lugd. Batavor. V Id. Ian. MDCXXIX.

    Amplitudinis Tuae observantissimus

    Caspar Barlaeus

    Usus alicubi sum voce Apollo tanquam appellativa, nec enim meum tantas componere lites6.

    Adres: Amplissimo prudentissimo .... viro D. Hugoni Grotio .....

    In dorso schreef Grotius: ...... 1629 Barlaeus.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, 30 K 1. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 1333 (III, p. 401). Tesamen met nos. 1373 en 1397 beantw. d. no. 1454. Volgens een aantekening gevonden in map 30 K, waarin op de U.B. te Amsterdam deze brief bewaard wordt, moet er nog een brief van Barlaeus aan Grotius van dezelfde inhoud zijn geweest dd. 28 december 1628. Voor de schrijver zie III no. 1309, p. 376 n. 1.
    2 - Zie III no. 1309, p. 376 en n. 5 aldaar.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    4 - Zie C. Petronius Arbiter, Satiricon c. 118: ‘Per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus’.
    5 - Zie no. 1333 (dl. III, p. 401).
    6 - Vergilius, Bucolica, Ecl., III, 108.