Longae morae intervenerunt, Barlaeo clarissime, inter id tempus, quo de Natali Dominico carmen2 ad me destinasti et id, quo illud ipsum tuo iudicio diu a me quaesitum tandem ad manus meas pervenit; sed tamen id commode accidit, quod receptum sit a me eo tempore3, cuius honori consecratum est, ita ut nunc demum a te scriptum et in ipso articulo missum videri possit. Legi ego. Feci, ut traderetur maximo cardinali4, cuius iam tanta etiam Romae est autoritas, ut etiam fratrem5 fecerit cardinalem. Legisse et eum relatum mihi est et suscepisse
136
tradendum Christianissimo regi, quod nomen cum in regibus Galliae tralatitium sit, huic regi διὰ τὴν τῶν ἠϑῶν ἀφϑαϱσίαν suo iure debetur. An futurum sit, ut is honos habeatur optimo carmini, quem et ego optem et ipsum meretur, haud facile dixero. Illum certe fructum tulisti, quod quicunque hic rerum talium gustum habent aliquem, Rigaltius, Puteani et ipse Bignonus6, de hoc opere ita ut par est iudicant, argumenti magnitudinem et ingenio et arte impletam. Ego vero, qui, ut scis, illa studia prae ceteris colui interdum, amavi semper, quo putas gaudio, quo affectu legi Claudiani7 spiritus et vibrantes sententias, non illas per tormenta quaesitas, sed sub manum sponte nascentes, translatas ad usus meliores? Pro hoc dono quid tibi precer, nisi ut remunerator sit ille, quem canis, et illum sanctissimum Christianis diem saepe videas, saepe celebres, eo rerum tuarum statu, qui novam tibi perpetuo grates Deo canendi materiam suppeditet.Vale, vir doctissime.
6 Dec. 1629.