eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1368. 1629 januari 27. Aan Willem de Groot1.

    Pariter tuas, mi frater, et 9 et 14 Ianuarii scriptas accepi et pro utrisque gratias ago.

    12

    Det Deus bonis magistratibus cum prudentia animum et achitophelorum - quos video non dormire - consilia perdat. In Frisia verum credo praepollere quae dicis consilia; tamen sunt nec pauci nec invalidi, qui moderatiora magis probant. Miror ante peractam quaestionem ad captivos aditum dari, neque enim id moribus congruit.

    Grotenhusium2 velim meo salutes nomine, et siqui praeter eum nostri meminerunt. In Grollana narratione3 praecipuum locum habent tabulae, quas exactas esse plurimi refert. Nomen quod attinet meum, dubito an principi4 hac rerum facie utilem gratamque facturi simus operam, si id praescribamus; alioqui mea nihil id refert. Consule Reigersbergium5, qui et aliorum poterit sententias exquirere. Dedicatoria epistola tantillo operi non congruit. Et datur velut ἀποσπασμάτιον justae historiae.

    Consilium de rogandis e senatu juridico, qui cognitioni adfuit, exemplo non caret et non displicet, quo minor extet suspicio rei per odium actae. Mira religio est, quae a se quovis modo dissentientes nec in templo nec in curia vult tolerare. Et haec probare Lugdunenses theologos? Quid si pontificii, quid si puritani, quorum ingens numerus, idem in Anglia dicant? Haec sane Christianorum veterum praxi plane adversantur. Legibus nostris nullum est plebi in erigendis magistratibus arbitrium, et si ad plebis suffragia ubique veniendum esset, vanam, credo, experirentur spem victoriae. Nimium animis haeret prudentum praefatio ministrorum Frisiae, qua librum Bezae de haereticis6 gladio puniendis commendant magistratibus, cum denuntiatione divini judicii, ni sequantur. Memini me cum Mimpio7 nunc auditore amicitiam contrahere cum sene canonico Ultrajectino, Brogh aut Brock8 ni fallor dicebatur, qui multa tenebat de Hollandiae nostrae antiquitatibus. Rogo ex Mimpio discas, quod ei nomen fuerit et ubi chartae scriptaque ipsius lateant. πεϱὶ σωοϕύτου9 ego quidem interpellor; sed tibi nisi commodo tuo, nihil volo injungere.

    Vale cum tuis nostrisque a nobis omnibus.

    27 Ianuarii 1629.

    Tuus tui amantissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 815.
    2 - Jan Jansz. ten Grootenhuys; zie III no. 1130, p. 108 n. 4.
    3 - Grollae Obsidio nog in dit jaar, 1629, te Amsterdam verschenen; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 712.
    4 - Frederik Hendrik.
    5 - Nicolaes van Reigersberch.
    6 - Th. Beza, De haereticis a civili magistratu puniendis libellus, adversus Martini Bellii farraginem, et novorum Academicorum Sectam [Parisiis], R. Stephanus 1554.
    7 - Hier en verderop moet Miropio gelezen worden; bedoeld is Jacob van Mierop; zie over hem II, p. 458 n. 9.
    8 - Wouter Brock, bekwaam Utrechts canonist, door zijn kennis omtrent de Utrechtse oudheden uitstekend op de hoogte van de inrichting en rechtsgewoonten van het domkapittel. Dit was voor de kanunniken, wier vraagbaak hij was, aanleiding hem aan het kapittel te verbinden door hem op 5 december 1561 tot computator daarvan te benoemen. Later werd hij vicaris; hij stierf in 1610 of 1611.
    9 - Zie ook no. 1367 in fine.