eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1379. 1629 maart 29. Aan Willem de Groot1.

    Heri datas 18, hodie illas 25 cum paternis et filii2 accipio, mi frater. Si toties tibi gratias agendas habeo, quoties bene de me mereris, nihil aliud scribendum restabit.

    Miror tantam vim publicae bilis in Corvinum3 effusam, hominem, ut ipsi hostes praedicare solebant, inter remonstrantes innocentissimum. Gaudeo bene animatum esse, ut partem ferat de calice. Ego plane Institutionibus nostris4

    27

    addendum censeo etiam Hollandiae privilegium vel in majorem cautelam vel quia res eorum agitur. Et satius forte fuisset hoc solum obtineri. Sed quia actum est, maneat. Iurisconsultos, quos nominas, ego rogo, ut hunc captivitatis meae foetum cum venia legant. Multa enim deerant et desunt etiamnum quae usui esse possent. Praefationem, quam in carcere scripseram, nunc omittendam et ipse monueram. Id quod tu suades non damno, sed tempus erit videndi currente praelo. Interim magis magisque animos iudicum in nos prospiciemus: praesertim ubi lis nostra5 promovebitur.

    Librorum de Iure belli ac pacis6 exemplaria scio non debere exspectari quanta in nova editione. Sexaginta hic mihi bibliopola promiserat chartae melioris, compacta decem. D. Tileni7 acetum tibi non displicuisse gaudeo. Nunquam se Lugdunenses purgabunt apud homines, quibus sanum est sinciput.

    In Italia pax plane est. De Anglia et Languedocanis spes tantum adhuc. Res Germaniae regi8 cordi esse incipiunt. De Poli elevatione9 ut cures meretur vir ipse optime de publico meritus et haud dubie satis multi sunt qui tibi opitulari possint. Principis10 conatus ad Reipublicae salutem Deus secundet.

    29 Martii 1629.

    Saluta quaeso parentes, tuam11 et nostros, etiam ab uxore et liberis nostris. Cornelium12 exspectabimus et Petrum13 remittemus.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 816.
    2 - Cornelis, de oudste zoon, die voor studie in het vaderland vertoefde.
    3 - Zie no. 1376, p. 20 n. 1.
    4 - Inleiding tot de Hollandsche rechts-geleertheyd, in 1631 te 's-Gravenhage verschenen; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 757.
    5 - Het proces betreffende de verbeurd verklaarde goederen.
    6 - In 1625 te Parijs verschenen; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 565.
    7 - Zie no. 1376, p. 19 en n. 2; vgl. ook no. 1380.
    8 - Lodewijk XIII.
    9 - Vgl. no. 1370, p. 14 en n. 3 aldaar.
    10 - Frederik Hendrik.
    11 - Alida Graswinckel.
    12 - Zie p. 26 n. 7.
    13 - Vgl. no. 1377, p. 21 en n. 7 aldaar.