Quando rerum aliarum nihil satis certi est et Anglica, Italica, Languedocica negotia pendent inter bellum ac spem pacis, de studiis tecum agam, mi frater, quae et mihi sunt solatio et tibi oblectamento.
Puto non ita dudum scripsisse me esse Amstelodami in potestate mercatoris, quem tum nominabam, auctuarium inscriptionum, quas post magnum opus editum collegerat optimus Gruterus2. Nunc Roma disco Donium3 virum istius literaturae pereruditum ex lapidibus, statuis, tegulis, ex Vaticana quoque bibliotheca collegisse inscriptiones ad sex mille, Latinas ferme omnes, barbaricas etiam nonnullas; simulque instrumentorum, qua publicorum, qua privatorum magnam congeriem, quae omnia multorum annorum studio collecta paratus est dare publico, nihil aliud poscens, quam ut nomine suo asscripto gratia permanet ad posteritatem. Omnino mihi ex usu videtur publico conferri haec digesta inter se ac, sic ex duobus unum fieri, curato, ne bis eadem ponantur. Si mercator, qui Gruteriana habet Amstelodami, editionem curare vult, dabo operam, ut nanciscatur Romanam collectionem. Erunt nonnullis in locis addendae icones rerum rariorum, quae in sepulchris aut alibi occurrebant. Accepi et a Wilhelmo Schickardo4 literas, Hebraeae linguae professore Tubingae, novo jamnunc edito libro de Iure Regis
14
Hebraeo5 et altero, qui reges Persicos6 recenset optime de saeculo, imo de saeculis merito. Is me rogat, imo per studiorum sanctitatem obsecrat, ut aliquis apud nos mathematum peritus ipsius et geographiae, quam ex Arabicis etiam libris promotum it in gratiam, solis certo die vel stellae unius aut alterius meridianas altitudines per quadrantem justae magnitudinis, atque etiam eclipsis alicujus tempora apud nos accurate notata, quae si nancisci poteris - posse autem, si annitaris, confido - tu illa mihi, ego ipsi optime id merenti transmittam, ut ei de poli elevatione, quae est Lugduni, Hagae, Amstelodami atque etiam de longitudine plane constet, quando exterorum forte et quorundam nostratium εἰ ἀπϱοσεξίαν varii varia prodiderunt7. Iacchaei viduae8, ubi occasio erit, significes velim me orationis in maritum funebris exemplaria apud Memmium9, Bignonum10, in Thuani11 bibliotheca et amicos similes collocasse, apud quos simul eam deposui de marito ipsius existimationem, quae aliquando liberis etiam, si res ita tulerit, prodesse possit. Puto non intercidisse literas12, quibus rogaram, ut ex Mimpio, rationum fiscalium auditore, exquireres nomen canonici Trajectini, qui in nostris et Trajectinis antiquitatibus supra modum erat versatus - puto Waltherum Brock dictum - et quid ejus chartis evenerit. Πεϱὶ ζωοφύτου13 forte non aeque expeditum est; tamen sicubi se offert, rogo aliquantae pecuniolae etiam nostrae ne parcas, ut gratum faciam homini gratioso.De Casaubonianis literis14 D. Tilenus15, si non eduntur, suas non petit tantum, sed flagitat. Gratum feceris, si narrationem praedae Peterhemianae16, quam ἀμφιβεστάτην cum τοποϑεσίᾳ, alicunde extrices, ut aliquando usui sit nobis.
Vale cum parentibus et amicis.
10 Febr. 1629.
Tuus totus
H. Grotius.