Iam dudum, vir eruditissime et optime non de nostro tantum, sed et de venturis saeculis merite, quaero satisfacere aequissimis desideriis tuis neque unquam in Hollandiam literas scripsi, ut non eius rei meminerim. Etiam fratri2, qui nuper ad me visendum huc venerat, hoc negotium plus aliis omnibus injunxi gnarus officii esse bonorum omnium adjuvare labores pro publico susceptos. Conventi
137
multi, qui se excusarunt. Ventum est et ad Golium3, qui iam eo rediit plenus librorum Orientis. Et hic et alii omnes testabantur neminem esse, qui postulatum praestare melius posset Jansonio4, cuius globos et tabulas puto videris, viro exercitatissimo in coelestibus, quippe discipulo magni Tychonis, et qui non sine magno suo sumptu egregiam sibi copiam organorum parasset. Hic quoque rogatus, cum excusasset se, quod aliquid eius argumenti editurum se diceret, precibus meis et amicorum post longi temporis moras misit observationes eclipseon duarum, priorem minus fidam, certiorem alteram. Ipsam chartam, quam mihi misit, mitto, ne forte in depingendis figuris aberretur. Sed quia annotationes scriptae sunt sermone Belgico, addidi latinam interpretationem, verbum verbo reddens.Primum igitur rogo, excusatum me habeas, quod nihil miserim hactenus; deinde, quod ne nunc quidem plura, et credas neque in hac re defuisse neque ulla in re defuturam mihi voluntatem, quicquid mearum est virium, conferendi ad praeclara et vere heroica tua studia.
Vale, vir summe.
VI Decembris MDXXIX (sic!)
Tui nominis studiosissimus
H. Grotius.