Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Quantum et ex Veneti2 et ex Heufdii3 sermonibus colligo, Galli aut bellum
694
trahere volunt aut, si id ob aversos et populi et pontificis4 animos minus fieri potest, venire ad indutias. Neque id mirum, cum nihil in Gallia teneat hostis, ipse autem in externo solo multa, quae per indutias sperant se posse retinere, pace non item.Interim res ducis Vinariensis5 non ut ex re communi est sociorum hic curari manifestissimum est.
Multum metuit cardinalis6 ne hoc et aliis sumtis obtentibus Suedi seorsim a Gallia paciscantur. Ego omnibus affirmo omnia prius futura, quam ut gens Suedica fidem fallat.
Apparet et hoc esse Gallorum consilii in omnibus, quae cum hoste aut directe aut per conciliatores agentur, res sociorum sui arbitratus facere. Quod cum olfecerint Batavi, in diplomatis pro itinere comprehendi sub generali nomine foederatorum Galliae non ex suo usu duxerunt. Sed Batavos, etiam si quid Gallia cum hoste paciscatur, in bello manere Gallis sit utile, et ea in re puto adjutorem ipsis fore principem Arausionensem7 et alios quibus bellum lucro est.
Rogandus interim Deus, ut ad veram solidamque pacem omnium flectat animos Tuaeque Sublimitati, Excellentissime et Illustrissime Domine, salutaria adspiret.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 3/13 Novemb. 1638.
Sentit rex pro Palatino8 nihil fieri posse, nisi plane constet, quid non in praesens tantum, sed et in futurum facere velit Anglia.
Demskio9 permissum est videre principem Casimirum10, sed ea lege, ne ei loquatur nisi Gallice Gallis praesentibus.
Miror, cardinalem, quod me docet Venetus, perstare in probanda ea, quam ipse conceperat, formula diplomatis pro Germanis, in quo est: non obstante crimine majestatis11.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.