537
Videndum, mi frater, quid facturi sint Hollandi aut Zelandi super ista controversia de conferendo fisci patrocinio. Si Zelandi praevalent et Hollandi sua seorsim negotia jurisconsulto alicui mandanda censent idque permittunt arbitrio collegii rationalium, puto aliquid spei tibi affulgere: quae tamen quanta sit, facile ex amicis, qui in eo sunt collegio intelliges. At si ad conventum Hollandiae res venit aut ad conventum primum, inde ad principem2, existimo alium quemvis plus gratiae quam te habiturum tum ob ea, quae de religione ac republica sentis, tum ob mei odium nondum in multorum animis sanatum. Ex usu foret et Hollandiae et Zelandiae per occasionem communium, quae inter ipsos sunt judiciorum, nonnunquam communes, ut olim factum, habere conventus ibique expendere, quid ex usu sit duarum nationum optime de omnibus aliis meritarum; ad quarum tamen infringendam auctoritatem alias videmus conspirare inter se.
Dunquercanos mari arceri valde e re est Batavorum. Quid Angli de piscatu facturi sint, incertum est, nunc enim donis negotium invenere, quod eos distinere potest ab aliis molitionibus.
Ut princeps Arausionensis otium exuat, et Galli et Suedi optamus.
Vale mi frater quam jucundissime cum parentibus3, conjuge4, liberis5, amicis.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 21 Augusti 1638.
Damnati sunt per contumaciam qui nuper vim mihi intulerunt6, ut rota frangantur, sed in imagine scilicet ad terrorem et ipsis et aliis incutiendam. Nam reipsa id fieri adeo non paterer, ut, cum scirem quosdam inhiare bonis eorum, a rege7 petierim, ne ea cuiquam largiantur, ut si quando gratiam facturus est criminis, de quo eum sum rogaturus in tempore, faciat integram.
Dux Vinariensis8 iterum ingenti potitus est victoria ad Rynfeldium caeso exercitu Savellii9 et Gotzii10, captis multis hominibus, signis cum equestribus tum pedestribus prope nonaginta, machinis undecim, magna vi commeatus et paratus bellici. Victor victi exercitus reliquias, quae ad Offenburgum sunt, persequitur et Kentzingam11 obsidet.