eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    457

    3677. 1638 juli 16. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Die Mercurrii exacto regem2 salutavi eique gratulatus sum res in Hispanico fine prosperas hortatusque ad repetendum regnum avito jure ipsi debitum, in quo Hispani possessio sola vi niteretur. Commendavi et ducis Vinariensis3 negotium et illud alterum de longinquo foedere, de quo scripsi nuper4; et de vidua Hassica5 in bello retinenda spem ipsi faciens magnarum actionum a Bannerio6 aucto jam supplementis Suedicis.

    Cum ad haec omnia ea, quae optabam, respondisset, obtuli ei D. Crusium7, quem dixi in Suediam proficisci ibique in tempore haud dubie partem aliquam habiturum in regni rebus et inter vincula fore retinendae Suediam inter8 Galliamque amicitiae, ut qui ex utraque gente ortum duceret. Rex eum amice complexus petiit ab eo, ut se Sublimitati Tuae commendaret.

    In reditu magnum adii periculum, dum per turbam transeo, quae forte in vicum quendam supplicii causa convenerat, quod ibi de latronibus sumebatur. Suspicione populi, ut videtur orta, quasi ad reos liberandos venissemus, ideo quod cursorum unus ad viam nobis faciendam fuisset violentior, globis petiti sumus et multum et diu etiam postquam legatum me esse et ego clamassem et is, qui mihi a rege adjunctus aderat9. Ejus rei, quae multis sermonibus materiam praebet, circumstantias, ne nimium excrescant literae, nuntiandas D. Crusio relinquo, qui periculi hujus non testis tantum, sed et particeps fuit. Experior verum Horatianum illud,

    Quid quisque vitet, nihil homini satis Cautum est in horas10.

    De Brisaco obsidendo video spem nullam hoc anno esse. Tantum invectum commeatuum pecudumque, non sine aliquo tamen hostium damno, qui tres cohortes inde redeuntes perdidit. Exspectat adhuc dux Vinariensis vicecomitem Turenae11 a Remiremontii oppugnatione rejectum nuper ac praeterea a Longavillano12 duas cohortes sive regimenta. Die sexto Julii, ut hic numeramus, ducis Vinariensis exercitus apud Friburgum erat, hostilis apud Kentzingam, quatuor ferme leucarum intervallo.

    Non illis tantum in locis, sed et alibi res Galliae retro labi coepere multis multorum moris culpisque.

    458

    Vercellae 6 Julii dum oppugnantur deditae sunt, ut scribit ad viduam Sabaudicam13 Villa marchio14, cujus tamen literis haec aula credi non vult populum bona spe, quamdiu potest, alens.

    Castra ad S. Audomari oppidum multis locis adorti sunt hostium duces, hinc princeps Thomas15, inde Picolominius16. Damni nonnihil passi sunt, sed princeps Thomas aggerem quendam negligenter custoditum tenuit cumque eo amnem et aditum in urbem, quam ipse non clam, sed tympanis sonantibus ingressus est.

    Et alia in parte Manicampius17, qui priorem infelicitatem novis ausis purgatum iverat, castellum Baccum quod dicebatur, seque et suos hosti dedere coactus est. Nondum quidem discessit ab obsidio Castilionaeus18, sed qua spe mansurus sit ad urbem hosti, apertam, non video; quanquam sunt qui sperant, si eo eat rex, ipsius praesentiam malo huic allaturam remedia.

    De Fontarabia capienda spem bonam haberem, si jam adesset ibi, ut debebat, classis Gallica ad arcendos a maris parte hostes.

    Dux Vinariensis reginae nostrae19 nostrisque omnium literis excitatus ad regem scribit se vel omnes sui juris captivos retinendo, Waertium20 maxime et Enckefortium21, libertatem parare cupere D. Mareschallo Hornio22, modo rex idem velit. Mittit quoque regi fratrum suorum23 et electoris24 ad se literas hortantes ipsum, paci ut studeat, quas qui pertulit literas ab ipso imperatore25 diploma tuti itineris accepit.

    Ad utrumque horum quid rex regisque ministri sint responsuri, ex D. Erlachio26 cognoscam, ubi is ab aula, quo ivit, redierit. Brevi is molitur reditum ad ducem non bene confectis hic negotiis, eis27 maxime, quae rem pecuniae spectant. Offeruntur a Gallia duci Vinariensi, si pax fiat, ut hic maneat, L millia scutatorum annua. Dux, si ei terrae tantum in reditu habentes perpetuo jure dentur, eas accepturus pecuniae valde per tempora incertae spem non tanti facit, ut Galliam ob id Germaniae praeferat.

    Dux Rohanius28, de cujus filia29 maritanda multi nunc sermones sunt, ante mortem amicis dixit vitam suam a Gallis impetitam. Duci Nemorosio30 juveni

    459

    admodum dari eam virginem rex velit, ne in protestantium parte recidat31 tam ingens haereditas. Sed et ipsa et mater32 religionis dissidium in suam domum inferre nolunt.

    De Brissaco accusant se mutuo Galli et dux Vinariensis. Certum est impediri invectionem commeatuum sine proelio non potuisse. Proelium autem periculosum duci futurum fuisse non acceptis, quae ex Gallia opperiebatur, auxiliis.

    Dixit mihi Biisterveldius33. Gallos id voluisse, ut foedus fieret, continens Vindicem34 non facturum Mimnermum35, nisi principe illo comprehenso. At ipse aequale foedus expetit, nempe ne exuatur Callimachus36, nisi utriusque consensu. Dixi recte facturum eum principem, si Hamburgum aliquem mittat, quod factuxum arbitror.

    Venetus37 mihi dicit Gallos, etiamsi illud de rebellione aut crimine laesae majestatis omittatur, non tamen contentos fore literis legatorum imperatoris pro tuto itinere eorum, quos Germani missuri essent, sed ipsius imperatoris literas directe id promittentis se velle ac universaliter pro Germanis, non vero cum adjectione, qui reconciliati imperatori nondum essent. Id vero imperatorem minime concessurum putabat Venetus, ne viam panderet querelis omnium eorum, qui in pace Pragensi38 aut ejus observatione aliquid desiderant.

    Formulam mihi novam ostendit, qualem ab imperatore super hoc negotio exigerent, sed eam non ad me misit, ut facturum se dixerat. Etiam formulam inscriptionis ad Angliae regem39 nondum mihi dedit pollicitus tamen daturum excusans interim constantiam suae gentis ita retinentem moris antiqui, ut cardinalibus non det Eminentissimi titulum, quod omnes reges faciant, sed Reverendissimi et Illustrissimi, in quo more ipse eos tutatus sit pontifex40.

    Qua die ego a rege sum auditus adfuit regi et generalis cappucinorum41 Romae42 missus ob suae societatis, ub praefert, negotia, sed quantum audio etiam cum mandatis cudendi indutias aut universim aut certe per Italiam, quod valde optat Roma.

    Viduam Sabaudicam sunt qui putent ob metum insidiarum et aversos a se nobilium plebisque animos venturam cis Alpes et in Gallia, tutiori sede, ad tempus se locaturam.

    Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, det reginae, regno Tuaeque Sublimitati cuncta optima.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 6/16 Iulii 1638.

    460

    Causa mali in obsidione S. Audomari fluxit e clade Batavorum, quae Picolomino libertatem dedit illuc se transferendi distinendique Lafortium43. Castilionaeo autem soli44 in tam ingenti ambitu castrorum, quantus esse debuit, ob intercedentes paludes, non satis erat militum machinarumque ad bene servanda castella omnia. Quidam et aemulationem incusant, quae inter ipsum Lafortiumque fuerit.

    Cardinalis Valetta45 haud multo plus quinque apud se habet. Itaque Casali metuitur multum.

    Magna sunt inter reginam46 et Eusebium47 dissidia. Misit ad me rex comitem Brulonum48 ad testandum dolorem suum super eo, quod mihi die Mercurii accidit addens se poenas sumere velle de sontibus, si eos nosset, satis jam sero. Rex ipse it Ambianum.

    Adres: Axelio Oxensterinae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Gedrukt Epist., p. 447; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 504.
    2 - Lodewijk XIII.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - Grotius doelt op hetgeen hij schreef dd. 10 juli (no. 3665).
    5 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin van Hessen-Kassel.
    6 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    7 - Johan Jespersson Kruus (1614-1644). Hij was de zoon van Jesper Mattson Kruus van Harvila en van Brita de la Gardie, zij hertrouwde in 1631 met Gabriel Gustafsson Oxenstierna, de broer van Axel Oxenstierna.
    8 - Het woord ‘inter’ ontbreekt in de uitgave der Epist.
    9 - René Giraut. Zie bijlage no. 8, p. 806.
    10 - Horatius, Od. II. 13. 13: quid quisque vitet, numquam homini satis / / cautum est in horas.
    11 - Henri de la Tour d'Auvergne, burggraaf van Turenne.
    12 - Henri d'Orleans, hertog van Longueville.
    13 - Christine de Bourbon, hertogin van Savoye.
    14 - Guido, markgraaf van Villa.
    15 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano.
    16 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi.
    17 - Achille de Longueval, baron van Manicamp.
    18 - Gaspard de Coligny, maarschalk van Châtillon.
    19 - Christina van Zweden.
    20 - Johan van Werth.
    21 - Adriaen von Enkefort.
    22 - Gustaf Karlsson Horn; hij bevond zich in krijgsgevangenschap.
    23 - Wilhelm (1598-1662), Albrecht (1599-1644), en Ernst (1601-1675) van Saksen-Weimar.
    24 - Johann Georg I, keurvorst van Saksen. Achter het woord ‘electoris’ is wellicht de naam ‘Saxoniae’ uitgevallen; zie no. 3679, p. 461 n. 10.
    25 - Ferdinand III.
    26 - Johann Ludwig von Erlach.
    27 - Het woord ‘eis’ ontbreekt in de uitgave der Epist.
    28 - Henri, hertog van Rohan.
    29 - Marguerite de Rohan.
    30 - Louis van Savoye, hertog van Nemours (1620-1641).
    31 - De uitgave der Epist. geeft de lezing ‘residat’.
    32 - Marguerite de Béthune, hertogin van Rohan.
    33 - Johann Heinrich Bisterfeld, De naam ‘Biisterveldius’ staat in de tekst in code: 11.79.112.103.75.66.69.72.60.10.55.2010.
    34 - Schuilnaam voor Lodewijk XIII.
    35 - Codewoord voor vrede.
    36 - Codewoord voor oorlog.
    37 - Anzolo Correr, Venetiaans gezant in Parijs.
    38 - De vrede van Praag, gesloten in 1635.
    39 - Karel I.
    40 - Urbanus VIII.
    41 - Ioannis a Moncalieri († 1654).
    42 - Abusievelijk voor ‘Roma’; vgl. no. 3679 aan Ludwig Camerarius.
    43 - Jacques Nompar de Caumont, maarschalk van La Force.
    44 - De uitgave der Epist. geeft de lezing ‘sibi’.
    45 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    46 - Anna van Oostenrijk. Het woord ‘reginam’ staat in de tekst in cijfer: 66.33.9.71.41.80.61.
    47 - Schuilnaam voor De Richelieu.
    48 - Anne, graaf van Brulon, introducteur des ambassadeurs.