eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3679. 1638 juli 17. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Minus quam vellemus procedunt res Gallicae. Nam et Vercellas die 6 Julii2 inter oppugnandum deditas pulvere igniario deficiente scripsit ad viduam Sabaudiae3 eam consolans Marchio Villa4. Quanquam id non impedit, quominus

    461

    haec aula contrariis rumoribus plebem lactet. Brisacum vero tanti sunt illati commeatus et pecora, ut spes repetendi obsidii nulla sit, quanquam caesis tribus cohortibus hostium, dum Brisaco redeunt.

    Vicecomes Turenae5 vi rejectus ab oppugnatione Remiremontis ad ducem Vinariensem6 nondum pervenit. Obsidium vero urbis S. Audomari non video, qua spe trahatur, cum princeps Thomas7 multis ex locis Gallica munimenta adortus cum clade mutua aggerem quendam minus diligenter custoditum tenuerit simulque amnem et palam sonantibus tympanis inierit urbem. Jam et deditum illi audimus castellum, quod Baccum dicitur, cui tutando Manicampius8 se devoverat, ad purgandam sinisteriorem de se ex anni praeteriti fortuna famam.

    Classis Gallica nondum pervenit ad principem Condaeum9, qui ejus maxime opus habet ad peragenda, quae coepit.

    Cappucinus generalis10 hic est Roma missus induciarum, ut creditur, molitor.

    Scribit ad regem11 dux Vinariensis paratum se, modo regi videatur, captivos, etiam qui hic sunt, in id retinere, ut liberari mareschallus Hornius12 possit. Mittit item ad regem literas per quas ipsum fratres13 et elector Saxoniae14 imperatore15 volente ad pacem invitant. Die sexto, ut hic numeramus, Julii exercitus ducis Vinareinsis ad Friburgum erat, hostilis ad Kentzingam quatuor ferme leucarum intervallo.

    Haec omnia, quanquam non optima, pars responsi erunt ad gratissimas Excellentiae vestrae literas datas 5 Julii16.

    Non imprudenter facit cardinalis Hispanus17, qui tantam militum multitudinem cunctatur dimittere praesertim reperto aliquo juris obtentu. Spero fore, ut et Excellentiae Tuae et D. Estampii18 monitis incalescant animi malo eventu refrigerati.

    Piccolominius19 oppugnandis Gallorum castris ad S. Audomari urbem adfuit. De illo autem ad Ardresam castello scripsi antehac20.

    Accipimus e Germania adventum copiarum e Suedia perquam speciosarum ad D. Banerium21, validam praeterea nostrorum in mari classem.

    Dani22 copias diffluere intelligimus, imo et ad imperatorem transire plerosque

    462

    militum, ex quo rex ille neque sibi neque filio23 tale, quale concupierat, imperium per inferioris Saxoniae circulum impetrare potuit objectante se imprimis Lunenburgico24. Sed haec jam certius ad vos perlata erunt.

    Pacis, quod lentum erit, negotium mirari non debemus, cum praeter eas, quas Excellentia vestra adfert causas, accedat et imperatoris et aliorum quaestus e bello.

    Videamus, quid allaturus sit D. Rous25 et quid exstinctis jam induciis aggressura sit vidua Hassica26; nam in utroque magnum momentum est27. Neque minus dignum cognitu, quid sit, quod principem Palatinum28 in conditionibus offenderit.

    D. Mullero29 et qui cum eo sunt faustum opto iter gaudeoque non inanem dimissum. Precor et Excellentiae vestrae ejusque domui faustissima cuncta.

    Excellentiae vestrae perpetuo cultu devinctissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 17 Iulii MDCXXXVIII.

     

    Malum in obsidione S. Audomari e clade Batavorum fluxit, quae liberum fecit Piccolominio iter in has partes. Lafortium30 is distinuit. Solus autem Castilionaei31 miles non sufficiebat ad tuenda tot castella ac diffusum tam late ob intercurrentes paludes castrorum ambitum. Sunt et qui inter duces aemulationem incusant.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in margine in de copie te Uppsala: Redd. 14/24 Julij, 1638.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 138. Gedrukt Epist., p. 448. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Vgl. no. 3677 aan Axel Oxenstierna; de copie te Uppsala dateert dit feit abusievelijk op 9 juli.
    3 - Christine de Bourbon, hertogin van Savoye.
    4 - Guido, markgraaf van Villa.
    5 - Henri de la Tour d'Auvergne, burggraaf van Turenne.
    6 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    7 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano.
    8 - Achille de Longueval, baron van Manicamp.
    9 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    10 - Ioannis a Moncalieri.
    11 - Lodewijk XIII.
    12 - Gustaf Karlsson Horn.
    13 - Wilhelm, Albrecht en Ernst van Saksen-Weimar.
    14 - Johann Georg I, keurvorst van Saksen.
    15 - Ferdinand III.
    16 - Ontbreekt.
    17 - De kardinaal-infant don Fernando.
    18 - Jean d'Estampes, sieur de Valençay, Frans gezant in Den Haag.
    19 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi.
    20 - No. 3653 dd. 3 juli.
    21 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    22 - Christiaan IV van Denemarken.
    23 - Ferdinand III van Denemarken.
    24 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    25 - Thomas Roe.
    26 - Amelia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin van Hessen-Kassel.
    27 - De copie te Uppsala heeft de lezing ‘erit’.
    28 - Karl Ludwig van de Palts.
    29 - Georg Müller, Zweedse hofraad en secretaris.
    30 - Jacques Nompar de Caumont, maarschalk van La Force.
    31 - Gaspard de Coligny, maarschalk van Châtillon.