eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3647. 1638 juni 28. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Scripsi ante octiduum2 constitutionem rerum nostrarum in Flandria parum gnarus ejus mutationis, quae eo ipso die consecuta est. Nam cum ea nocte, quae inter diem solis 20 ende lunae 21 intercedebat, hostes magno impetu impressionem in nostros fecissent atque egregie cum jactura mille et amplius militum essent rejecti, postero die comes Guilielmus3 cum aliquot militum ductoribus consilium capit de deserenda Flandria, quo non satis, prout res exigebat, communicato praesertim apud eos, qui stationem servabant, factum, ut alii alios antevertere studerent atque ita multi aquis, alii hostium ingruentium telis sint peremti. Tria nostrorum millia Lyfkenshoeckam rediere: duo millia et trecenti in hostium venere potestatem, reliqui non ita multi caesi sunt. Hostis machinis bellicis omnique apparatu reliquo et navibus circiter octoginta captis pro maxima victoriae parte habet, quod nostros Flandria ejecit, sed profecto omnis in ducibus culpa est, cum militum ad pugnandum alacrium animos intempestiva desertione fregerunt. Erentruterus4, qui Verbroecquam servabat, cum reliqui jam fugissent, aliquamdiu cum suis pugnare perseveravit tandemque pactione inita, ut sine armis exirent milites, se ipsum navicula alicunde contracta iis conditionibus subtraxit. Haec nobis exemplo esse possunt, quam parum in magnis saepe copiis sit praesidii, cum Panicus aliquis terror incessit animos: certe non minor haec set hostium quam nostra ante aliquot annos in conflictu Slaquiano victoria. Spero arma Gallorum prosperiorem habitura exitum, qui Audomari fanum jam obsidione premunt.

    Haec per tabellarium scribere decreveram, cum se eodem hoc die obtulit Henricus Onnus Frisius5, qui se Parisios cogitare cum diceret, petiturus pro subimersa ad Rupellam navi pecuniam, non potui homini tibi olim, cum ad nos venires, beneficio cognito has ad te litteras negare certo sciens eum in negotio, quod ibi gerendum habet, mea commendatione apud te non egere.

    Vale, frater optime, cum uxore et liberis6.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae XXVIII Junij 1638.

    413

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 28 IUny W. de Groot 1638.

    En boven aan de brief: Rec. 4 Augusti.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Tesamen met no. 3691 beantw. d. no. 3709.
    2 - No. 3638.
    3 - Willem, graaf van Nassau-Siegen.
    4 - Ernhart Erentreyter, kolonel in Staatse dienst.
    5 - Niet nader geïdentificeerd.
    6 - Alleen Cornelia de Groot was te Parijs. Cornelis en Diederik bevonden zich in het leger van Bernhard van Saksen-Weimar, terwijl Pieter in het vaderland verbleef.