Frater optime,
Ex meis filiique tui2 anterioribus litteris3 jam intellexeris affinem Losecatium4 e captivitate sua rediisse, postquam quindecim circiter dies contra belli jura detentus illic fuisset. Ejus uxor5, soror nostra, cum filia minore6 jam apud nos est, ut se aliquantum recreet; ea se tibi uxorique quam officiosissime commendari voluit Deo immortali summas agens gratias pro te nuper servato7 et marito recepto.
500
Ackerlakius8, cujus in postremis tuis litteris9 meministi, jam in Bataviam pervenit, quanquam mihi nondum visus, qui comitis Egmondam10 res jam admodum accisas esse satis perspicue video.
Multa, ut tu recte judicas, infausta partibus et nostris et amicorum hoc anno obvenere. Unum addam, quod nuper equitatui nostro accidit, nam triginta et amplius turmae hostiles, cum aliquo peditatu in nostros ad Wouwam impetum facere volentes praemissis quinque equitum tribus peditum centuriis necopinantes sub auroram invasere et somnolentos aliquos cecidere, - inter quos comes Waldechius11 -, alios cepere, ut tribunum turmae Bellimontium12, alios spoliavere. Interea Staeckenbroeckius13 cum excubiis suis advolat, manum cum hoste conserit aggregantibus se undique equitibus et ejecto equitatu hostili pedites aut caedit aut in suam redigit potestatem. Inde collecto agmine in campos se effudit et, cum in hostium copias insultum facere jussisset non bene obtemperantibus, quibus ea res in mandatis data erat, et turbantibus aliorum offic[i]a iis, qui ab hoste revertebantur, factum, ut optima rei bene gerendae occasio e manibus elaberetur caesis admodum paucis nostrorum, hostilis vero equitatus ducentis et peditatus trecentis majore militum quam ducum ignavia.
Domi interea nihil fere geritur suspensis omnium animis in senatorum electionem a principe14 faciendam. Interea advocatus fisci Kinschotius15 suam ab Ordinibus missionem meruit neque tamen ei in omnibus cum Delfensibus convenit. Proximis comitiis puto disputatum iri, an in ejus locum Selandi jam alium16 substituere debeant - in qua quidem sententia ego sum, licet alii dissentiant - et illud si fiat, an non e re sit Batavica, ea, quae Cameram rationalem concernunt, negotia alii seorsim demandare. Hac de re ubi certi quid compererim, faciam te certiorem; interea Deum oro te tuosque omnes diu nobis diu publico servet incolumes.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, II. Augusti 1638.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 10 Augusti.
En in dorso: 2 Augusti 1638 W. de Groot.