eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3725. 1638 augustus 14. Aan Willem de Groot1.

    Losecatio2, mi frater, postlimino reditum gratulor vobisque omnibus plurimum debeo, quod gratiarum actionem apud Deum pro me cum mea conjungitis. Ego vicissim non desinam Deum pro parentibus3 ac vobis precari.

    D. comes Egmundanus4 in Anglia non ex voto susceptus videtur Hamburgum se conferre. An migratio ejus ex hostili solo in pacatum eum possit compotem facere eorum, quae sub Hispanico imperio habet bonorum, multum dubito.

    526

    Qui sint futuri apud vos senatores, quae D. Kinschotii5 cum Delphensibus conventio, quis ei in fisci advocationem successor6, quid de rebus fiscalibus suis facturi Hollandi, si comperiatur ejus muneris conferendi jus ad Zelandos pervenisse, omnia haec et quae alia scitu digna cognoscere tuis praesertim suavissimis literis plurimum aveo.

    Velim scire, quae sint judicia Diatribae de Caena7, ubi non sunt pastores. Scriptor hic putatur D. Salmasius8. Siqua est occasio, habeamus exempla aliquot.

    Vale cum tuis.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 4/14 Augusti 1638.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 879. Antw. op no. 3703.
    2 - Frederik van Losecaat.
    3 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    4 - Lodewijk, graaf van Egmond.
    5 - Nicolaes van Kinschot.
    6 - Zie no. 3703, p. 500 n. 9.
    7 - Dit was een anoniem geschrift van Grotius zelf: Dissertatio de Coenae administratione ubi Pastores non sunt. Item An semper communicandum per symbola. Amstelodami, Apud I. Columnam Anno Domini, 1638; zie Ter Meulen-Diermanse no. 1091.
    8 - Claude de Saumaise -Salmasius-, klassiek filoloog te Leiden.