Illustrissime Domine,
Reliquit mihi morbus languoris et doloris in capite, nonnihil, quod tempore erit superandum. Interim et ipse mihi partem de publico sumo gaudio, quod hic sane tantum est2, ut nihil adjici possit nec ut credi possit simulari, ita ubique prorumpunt veri amoris populi in regem3 sincera indicia pro summa habentis felicitate, quod post bonum regem alterum ei similem exspectet. Quod sit regis, quod reginae4 gaudium, facile concipi animo potest, si quis consideret, quantopere privati homines, quibus lautior res est, prolem sibi haeredem desiderent, et quam inopinum inexspectatumque hoc tantum bonum evenerit post sterile per XXIII annos matrimonium.
Laboramus hic, ut duci Vinariensi5 et plus militis et extra ordinem pecunia submittatur, tum ut equos comparet, quorum multa millia morbis absumpta sunt, tum ut bene claudat Brisacum, in quo oppido commeatus non esse ultra menses duos suffecturos dicit nobis Truxius6.
566
De Fontarabia postremae principis7 literae jubent nos brevi sperare deditionem. Jam cuniculo quodam feliciter dissiliente8 in disjecta propugnaculi parte bene se locaverant Galli. Et ad Casteleti vallum usque oppidanum opera perducta sunt aliud nihil molientibus Gallis. Omnes enium, quae in his partibus sunt, copiae, illuc se tulere.
De Castillionaeo9 iterum excusso gratia rumores volitant.
Astam obsidet Hispanus10 nec est, qui obsistat.
Habeo gratiam pro humanissima epistola 30 Augusti data11. De Gelria doleo. Solent Batavi, ubi aliquid accepere mali, non ita facile resumere animos. Itaque vara vibiam sequitur12. Spero tamen praeter irritum conatum nihil magnae cladis acceptum. Et forte expediet eos talibus velut aculeis exstimulari interdum ad militiam praeliarem, cujus longa desuetudine facti sunt immemores et incuriosi. Longus etiam ille splendor fortunae principis Arausionensis13 mirandum non est, si nebulis quibusdam interstinguitur14, cum perpetuus inoffensusque rerum tenor in bello praesertim contingat nemini.
Quod de Austriacis dicit Excellentia vestra melius illius partis inter se membra cohaerere, verissimum est, et ego in quadam nuper epistola attigeram.
De regis Hispani15 in Navarrae regnum adventu nihildum intelleximus. Sed in Gallia plurima male administrari, dum unius animus cuncta complecti nequit, minores autem duces inter se discordes nulla publici cura privatis student rebus, nimis apparet.
Ad Fontarabiam deprehensus est qui pro globis ferreis semper lapides in urbem jecerat globos sibi lucrifaciens.
Delphinus16 hic videtur pacem nobis allaturus, quam tamen a.D. cardinali17 nisi communem expeti non puto.
Quod Anglus18 de sex millibus ad pacem usque in usum principis Palatini19 alendis offert, non est plane spernendum. Sed quindecim illae naves quid facturae sint, non satis intelligo, cum Hispani offensam illi tam graviter nec sine aliqua causa metuant. Quod vero allaborare se velle dicunt, ut coronae Suedicae debite satisfiat, requiro verba magis adstringentia et mentionem specialem relinquendae nobis Pomeraniae totius. Conjunctio ista cum Kingio20 prius fieri debuit. Sed tamen etiamsi nunc si fiet, utilis erit electori.
567
Hassicam viduam21 ut a nobis abstrahant, multa concessuros caesarianos22 credibile est. Ipsa viderit.
Causas Rostochio irascendi nostros habere credo. Sed an explicabile sit hoc negotium, jure dubitat Excellentia vestra.
Angli23 de reginae matris24 in Angliam transitu negant se quicquam scire. Si suo sumptu vivet, erit Batavis non gravis et solatio alteri non minus infelici reginae25.
Gaudeo venisse ad vos illum, qui Danica26 procurat27; amo eum ob virtutes et eruditionem.
Poloni28 in Germaniam adventus propiora quaedam foedera parturit.
De commerciis illis Persicis diu jam trahitur negotium et non video, quomodo pariter et tuta satis et lucrosa esse possint; alterum alteri obstat.
D. Hagae29 felicem domuitionem precor ac vestrae Excellentiae ejusque domui prospera omnia.
Excellentiae Vestrae perpetuo cultu devinctissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 11 Septembris MDCXXXVIII.
Castilionaeus jam in rus suum jussus est discedere; imperium in utrumque exercitum Lafortius30 accepit.
Astae obsidio parabatur, sed intermissa est per morbum Leganesii31 et ducum discordias.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: A. 1638. Redd. 8/18 Sept.