Ex literis, mi frater, tuis datis 21 Junii2 didici historiam eorum, quae ad Calloum geri coepere, quorum tristem exitum aliunde accepimus3. Doleo et ob cladem publicam et ob mortem juvenis Nassavii4, qui nos amabat. Parentes5 miseror.
Rem maritimam diligentius curari gaudeo miratus tantam hactenus μετεωϱίαν. Certum est interim ab Anglis pulverem igniarium aliaque Dunquercam illata mercatoribus cujuslibet lucri avidis et rege Angliae6 facile id ferente, quod talium metu speret adigi posse Batavos ad accipienda quae dictabit foedera.
Comes Egmundanus7 edicto Machliniensis auditorii citatus exivit e Gallia et in Angliam, ut bello vacantem se transtulit, ne objici sibi possit, quod apud hostes vivat. Miror id consilii non prius ei in mentem venisse. Ita enim praecaveri forte potuerat hoc edictale fulmen. Nunc pontificis8 precibus aut etiam imperio, quia ipse abbatis9 vasallus, abbas autem Egmundanus pontifici uni subditus fuit, uti se posse sperat ad vitandos judices, non suos, ut ipse interpretatur, deinde et sibi suspectos. Sed de his tecum aget tuaque et aliorum consilia exquiret Ackerlakius10, qui nunc ad vos venerit.
Petri11 nostri studia amicis omnibus, sed supra omnes tibi commendo.
424
Beresteinio juveni12 quod praestiti, perexiguum est. Ubi huc redierit, magis etiam ipsi ostendam, quanti ipsum, quanti omnes ejus nominis, veteres amicos parentum nostrorum13, faciam. Ad Petrum redeo. Velim, ubi apud vos fuerit, moneas eum de libris, quos mihi mitti volueram. Mittantur autem aut per amicum aut per cognitum nautam ad Treselium14, qui deinde curabit ad nos perferri. Iis addi velim remonstrantium τὰ λειτουϱγιϰά15.
Vale cum tuis nostrisque omnibus.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
3 Iulii 1638.
Auratus noster16 incipit metuere, ne si mihi praestet operam, de qua scripseram, et pontificii et reformati ipsius ad linguas discendas magisterio, unde se sustentat, uti desinant. Itaque rursus haereo.