Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Quas e Vinariensibus castris2 literas satis recentes habeo3, eae me docent Oberkircham et oppida minora alia itemque castellum Drusenhemum venisse in ducis potestatem. Octo turmas ab eo missas in tractum Durlacensem Spiram usque pervasisse. Ipsum vero cum peditatu et alis equitum duabus Brisacum aditu intercludere, ni propere ei subveniatur, quod ut fiat valde laborari ab imperatore4, Bavaro5 et episcopis6, ultra mensem non par tolerandae inopiae ita testantibus captivis etiam, de quibus quaestio habita est. Proximum qui succurrere Brissaco nunc possit, esse ducem Carolum7, sed ei sua esse, quae agat.
Haec omnia excitare hanc aulam debent, ut duci et plus militis et extra ordinem pecuniae aliquid mittatur, quam ad rem se laboraturum significavit mihi pater Josephus8; sed vix quicquam posse fieri, antequam huc venerit D. cardinalis9, qui in oppido S. Quintini nunc est fruens gloria recuperati Castelleti, quod die 14 hujus mensis impetu multo cum sanguine captum a Gallis est.
Fuit Gallis etiam felix mari proelium primo die mensis hujus sex leucis a Genua, cum ipsorum naves longae quindecim Hispanas totidem insectarentur primumque propinquis telorum jactibus, inde manu rem gererent aequali diu et cruento certamine. Sed Galli tribus suarum amissis sex hostilium navium cepere. Mortui hinc et illinc supra quater mille.
578
Et haec quidem bene se habent. Sed ad Fontarabiam praeter exspectatum Deus infensus spes resque Gallorum corrupit, ipsa natali S. Virginis, in cujus tutelam rex10 se regnumque dedit. Nam cum tres cuniculi dissultu suo ruinarum nonnihil fecissent placuissetque oppugnari oppidum; cohortes sive regimenta, praesertim Mileraeiana11 et Coronae aperte detrectarunt pugnam. Causa dicitur quod stipendia, pridem non essent soluta. Adjiciunt quidam coeptam a duce Valleta12, Espernonii filio13, oppugnationem mox traditam archiepiscopo Burdegalensi14 cum classiario suo milite indignante Valetta, cujus pater pridem illarum partium praefectus plurimas in nobilitate clientelas habet easque pro arbitrio versat.
Spectabat hanc Galli militis contumaciam ex propinquo monte Arragoniae admiralius15 bono magis quam multo cum milite utensque temporis commoditate castrorum eam partem, quae ducis Lafortii16 filio marchioni17 attributa fuerat, firma operibus, si defensores adfuissent, adsultat frustraque se cum suis domesticis - neque enim miles obsequebatur - objectante aliquoties marchione Lafortio perumpit; ad quod exemplum desertam itidem a milite partem illam castrorum, in qua princeps ipse Condaeus18 fuerat, intrat Hispanus fugientibusque Gallis capit machinas, impedimenta, commeatus, signa, pecuniae insuper vim magnam, cujus penuria miles Gallus disciplinam exuerat. Archiepiscopus se ad naves recepit. Idem fecit princeps Condaeus in aquas se injiciens ac per eas transiens, donec scapham apprehenderet. Mersi et trucidati ferme Gallorum bis mille. Ceteros fuga aut Baionam aut cis flumen Handaiam pertulit jam multo a tempore nullo tam gravi inflicto vulnere Gallicae existimationi. Quantum haec res inflatura sit Hispanos, facile ex ingenio gentis intelligi potest eoque magis, quod mille et ducenti equites Hispani tantum hoc negotium confecere.
In Manicampium19 adhuc inquiritur. Et laesit eum suo testimonio etiam Piccolominius in iis, quae ad exitum e Castello Bacci pertinebant.
Castilionaeus20, quod imperio tantum excidit, evasisse se putat. Bastiliam enim metuebat, ideo quod defugisset onus obsidendi Cateleti non satis sibi esse ad id militis dicens, cum tamen eodem cum milite Halerius21 nunc id oppidum ceperit hostem submovente Lafortio.
Rumor est in aula viduam Sabaudam22, cum non acciperet sperata a Gallis auxilia, sibimet consuluisse signata pactione, qua se a bello eximat, receptura ab Hispano23 Vercellas. Ejus rei quid sit, brevi apparebit.
579
Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, det Tuae Sublimitati cuncta felicia.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 18 Septembris 1638.
Ajunt Angli24 reginam matrem25 exspectari in Anglia et dixisse Galliae cancellarium26 regem ei permissurum, ut bonis suis fruatur, quandoquidem ex hostico exivit.
Venit jamjam huc a duce Vinariensi cum captis signis LXXXIII Lutzavius27. Duci propositum ait tria facere castella ad Brissacum eaque perpetuo opere connectere, nequid, ut huc usque fit, victus ab Helvetiis aut rusticis inferatur. Sed magnas copias colligente hoste nihil eum acturum, nisi novis a rege auxiliis instruatur. Itaque in id omni modo laborabimus. Ipse dux ad reginam28 scribit.
Mitto historiam exacte scriptam de clade ad Fontarabiam29. Rumor nunc hic spargitur plebi forte solandae recolligi a principe Condaeo exercitum ad XVIII millia, ab archiepiscopo autem Burdegalensi captam Gattariam et disjectis munimentis loci veteribus aliud strui, quo portus servetur.
Casteleti praefectus30 captus est. Germanis, qui ibi fuere, data vita.