574
Illustrissime Domine,
Quas e Vinariensibus castris2 literas satis recentes habeo3, eae me docent Oberkircham et oppida minora alia itemque castellum Drusenhemum venisse in ducis potestatem. Octo turmas ab eo missas in tractum Durlacensem Spiram usque pervasisse. Ipsum vero cum peditatu et alis equitum duabus Brisacum aditu intercludere, ni propere ei subveniatur, quod ut fiat valde laborari ab imperatore4, Bavaro5 et episcopis6, ultra mensem non par tolerandae inopiae ita testantibus captivis etiam, de quibus quaestio habita est. Proximum qui succurrere Brisaco nunc possit, esse ducem Carolum7, sed ei sua esse, quae agat.
Haec omnia excitare hanc aulam debent, ut duci et plus militis et extra ordinem pecuniae aliquid mittatur, quam ad rem se laboratorum significavit mihi pater Josephus8; sed vix quicquam posse fieri, antequam huc venerit D. cardinalis9, qui in oppido S. Quintini nunc est fruens gloria recuperati Castelleti, quod die 14 hujus mensis impetu, multo cum sanguine, captum a Gallis est.
Fuit Gallis etiam felix mari praelium primo die mensis hujus sex leucis a Genua, cum ipsorum naves longae quindecim Hispanas totidem insectarentur primumque propinquis telorum jactibus, inde manu rem gererent aequali diu et cruento certamine. Sed Galli tribus suarum amissis sex hostilium navium cepere, mortui hinc et illinc supra quater mille.
Et haec quidem bene se habent. Sed ad Fontarabiam praeter exspectatum Deus infensus spes resque Gallorum corrupit ipso natali S. Virginis, in cujus tutelam rex10 se regnumque dedit. Nam cum tres cuniculi dissultu suo ruinarum nonnihil fecissent placuissetque oppugnari oppidum, cohortes sive regimenta, praesertim Milereiana11 et Coronae, aperte detrectarunt pugnam. Causa dicitur, quod stipendia pridem non essent soluta. Adjiciunt quidam coeptam a duce Valetta12, Espernonii13 filio, oppugnationem mox traditam archiepiscopo Burdegalensi14 cum classiario suo milite indignante Valetta, cujus pater pridem illarum partium praefectus plurimas in nobilitate clientelas habet easque pro arbitrio versat.
Spectabat hanc Galli militis15 contumaciam ex propinquo monte Arragoniae
575
admiralius16 bono magis quam multo cum milite utensque temporis commoditate, castrorum eam partem, quae ducis Lafortii17 filio marchioni18 attributa fuerat, firmam operibus, si defensores adfuissent, adsultat frustraque se cum suis domesticis - neque enim miles obsequebatur - objectante aliquoties marchione Lafortio perrumpit; ad quod exemplum desertam itidem a milite partem illam castrorum, in qua princeps ipse Condaeus19 fuerat, intrat Hispanus fugientibusque Gallis capit machinas, impedimenta, commeatus, signa pecuniae insuper vim magnum, cujus penuria miles Gallus disciplinam exuerat. Archiepiscopus se ad naves recepit. Idem fecit princeps Condaeus in aquas se injiciens ac per eas transiens, donec scapham apprehenderet. Mersi et trucidati ferme Gallorum bis mille. Caeteros fuga aut Baionam aut cis flumen Handaiam pertulit jam multo a tempore nullo tam gravi inflicto vulnere Gallicae existimationi. Quantum haec res inflatura sit Hispanos, facile ex ingenio gentis intelligi potest eoque magis, quod mille et ducenti equites Hispani tantum hoc negotium confecere.In Manicampium20 adhuc inquiritur. Et laesit eum suo testimonio etiam Piccolominaeus21 in iis, quae ad exitum e castello Bacci pertinebant.
Castilionaeus22, quod imperio tantum excidit, evasisse se putat. Bastiliam enim metuebat ideo, quod defugisset onus obsidendi Cateleti non satis esse sibi ad id militis dicens, cum tamen eodem cum milite Halerius23 nunc id oppidum ceperit hostem submovente Lafortio.
Rumor est in aula viduam Sabaudam24, cum non acciperet sperata a Gallis auxilia, sibimet consuluisse signata pactione, qua se a bello eximat, receptura ab Hispano25 Vercellas. Ejus26 rei quid sit, brevi apparebit.
Habeo gratias pro literis datis 6 Septembris27.
De chartis, quas dux Vinariensis nactus est, scripsi nuper28.
Puto apud vos, quod restat anni, iners futurum. Haud dubie, quae hoc anno accepere Batavi, mala caesarianis29 potissimum accepta ferre debent. Sperabam Brasilianis successibus repensatum iri adversa, quae evenerunt, sed ibi quoque fortunam eis contrariam fuisse intelligo. Sit utinam D. Bannerio30 melior.
Ab Anglis31 doceor aperte praedicare Curtium32 se de Palatino negotio clausas habere aures. Et cum mecum considero, quam multa hoc anno Hispano
576
supra spem evenerint, vix est, ut eum ad aequam pacem, nisi belli vicibus mutatis, ut saepe fieri solet, sperem posse perduci. Nisi reipsa Angli pecuniam suppeditant electori Palatino33, quod facere se velle dicunt Hamburgi, aliud exspectari non potest quam ut tenues istae electoris copiae Batavicis accedant. Multum igitur aveo cognoscere, quid de isto foedere, quod Hamburgi cuditur34, sit futurum. Inde pendent et ultimae spes Palatinae domus et Suedicarum consultationum pars aliqua. Nec minus refert, quorsum nutans tamdiu Hassica vidua35 se aut consilio aut necessitate sit inclinatura.Scotici illi motus pessime huic tempori interveniunt. Utinam utrinque et prudentiae et moderati animi satis sit ad reperienda malo tam periculoso remedia. Illud pro certo habeo, si quid vis regi36 per Scotiam extorserit, manaturum ad Angliam exemplum, quando et ibi non desunt, quibus displiceant praesentia.
In Anglia exspectari regis Galliae matrem37 legati, qui hic sunt, affirmant. Si verum est, quod ipsis dixit Franciae cancellarius38, regem matri permissurum, ut ipsa suis bonis fruatur, eo gratior erit hospes oneri non futura. Tamen si, dum in Batavis est, possit in gratiam filii cum potestate in Gallia vivendi restitui mater, esset forte id et regi et ipsi suavius. Veniunt quidem mihi ob mentem hac de re cogitanti offensae veteres et suspiciones in posterum; sed cum vicissim cogito, quid sit esse filium, inducor, ut credam negotium hoc magis difficile esse quam inexplicabile. Habere reginam matrem de Hispanis querendi causas puto. Neque enim potest diu convenire inter gentes adeo insociabiles.
Exspectabo, si quid novi referet e castris Bisterfeldius39.
Turca40 quendam vaticinii specie res novantem in herba oppressit. Totus res Persicas, nec aliud in animo habet.
Votum Excellentiae vestrae in extrema literarum parte bene convenit cum eo, quod apud Claudianum41 legisse memini, duabus syllabis mutatis:
Vindicet Eous contemtas advena leges: Barbara Germano succurrant arma pudori42.Deus, qui et ex tenebris elicit lucem, hos tam varios bellorum casus minasque commutet in bonam pacem.
Excellentiae Vestrae observantissimus
eidemque obsequi promtissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 18 Septembris MDCXXXVIII.
577
Venit jamjam huc a duce Vinariensi cum captis signis LXXXIII Lutzavius43. Rumor nunc hic spargitur plebi forte solandae recoligi a principe Condaeo exercitum ad XVIII millia. Ab archiepiscopo autem Burdegalensi captam Gattariam et disjectis munimentis loci veteribus aliud strui quo portus servetur. Cateleti praefectus44 captus est. Germanis, qui ibi fuere, data vita.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in margine in de copie te Uppsala: A. 1638. Redd. Hagae 15/25 Sept.