Excellentissime Domine legate,
Lawenburgici duces2 prope sunt, cum salvo conductu Viennensi pro me solo, ut cum Curtio3, vice-cancellario imperii, pacem tractem.
129
Multa de conditionibus pollicentur. In eo tamen sum cum legato Gallico4, ut non dubitem foedus Sueo-Gallicum5 hac septimana plane confectum iri atque ita non nisi universalem pacem sperandam esse. Id tamen in hoc negocio nobis reservamus, ut Domini Ordines foederati Belgii suum quoque praestent.
Comitia Suecica fortia consilia capessunt; ut Banerium6 futuro vere capacem faciant invadendis haereditariis imperatoris7 provinciis. Si Vinariensis8 ut coeperat, officium fecerit, Ungari et Transylvani quoque accesserint, bonam tandem pacem sperabimus, quam rex Daniae9 et Veneti mediatores etiamnum urgent.
Gallassius10 adhuc Megapolim occupat. Intentat Holsatiae hyberna, sed parti tantum ducis11. Ita tamen confusa sunt bona regis cum duce, ut neutra absque mutuo damno laedi queant. Forte parcent adhuc regi et ob hunc Holsatiae toti. Verum exesa Megapoli et aliquot legionibus in episcopatu Lubecensi ac Pinnenbergensi comitatu relictis creduntur brevi ad Domitz Albi tranato Brunsvicenses ac Lunaebergenses agros visuri.
Scribitur Schwerino Banerium occupata Landsberga ad Wartam tendere in Silesiam. Cui rumor et progressus Vinarienses, cum tractatu foederum Hamburgensi turbant eorum consilia brevi tamen clarius apparitura.
Rex Daniae in regnum regreditur. Nuper rex Poloniae12 scripsit ei literas cum tubicine. Tubicen vero sine responso dimissus est. Quod acrius Polonum mordebit. Quem rident Dani quod nec mari nec terra ultorem metuant.
Tractatus foederis universalis Hamburgi exspectat tantum legatos Batavos13. Apographa omnium foederum adferet E.T.ae Smaltzius14 absoluto Gallico statim hinc ad vos venturus.
Valeat interim et faveat.
E.S.ae A. et O, quoad vixero,
J.A. Salvio.
Hamburg, d. 20/30 (sic) Febr. A.o 1638.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 24 Martii.