Excellentissime Domine,
Quandoquidem ex literis Excellentiae Tuae datis 20/30 Februarii2 video vix quicquam restare, quominus consummentur pacta Wismariensa3 de pace, spem nullam video, cum eam nostri nisi cum Gallia communem accipere nequeant, caesariani autem dare nolint, nisi seorsim. Conditio illa Batavis prudenter addita est federi, ne illi refrigescant in nos juvandi studio, ubi nos bene bello adstrictos intellexerunt.
Magnum haud dubie pondus apud Suedos fortibus magni cancellarii4 con-
175
siliis addet insignis, de qua scripsi5, ducis Vinariensis6 victoria, qui partim hostium transfugiis partim concursu ad rerum prosperarum famam habet exercitum et novis et veteribus militibus ad decem pervenientem millia. Rex7 ei auxilio mittet octo millia verbo, re puto quinque. Inter eos Smitsbergius8 ibi se futurum sperat intra dies 20. Rijnfeldii praefectus9 cum acri comminatione interpellatus, ut oppidum dedat, permissusque tympanistam mittere, qui captivorum ingens agmen coram videat, speratur moram haud longe facturus. Credibile est egregios fore ducis hac aestate progressus, quod si simul ea evenerint, quae Excellentia Tuae literae sperare nos jubent et Batavi, ut regi sunt polliciti, in tempore se commoverint Gallique in Pirenaeis jugis, quod facturi videntur, rem gnaviter gerant, haec nobis viam pandent ad bonam aliquando pacem, quam cur expetat rex Daniae10, causas ei puto esse satis graves.Polonus11, ut video, pertendit in exigendo vectigali, super qua re variae quae dictae sunt sententiae in conventibus regionalibus. Aliis censentibus abolendum onus externa bella tracturum, aliis vero id lucrum aerario publico non regis fisco deberi praesagire nos jubent universi conventus Varsaviensis12 magnas turbas. Miror Batavos tam lentos esse in legatione illuc mittenda13. Puto et a rege Daniae illuc mitti et a Galliae rege. Nuntius Polonicus14, qui hic est, nondum regi mandata exposuit, quae erunt, ut arbitramur, de pace et de non impediendo vectigali.
Signa, quae ceperat Vinariensis, ornant aedem hic cathedralem. De captivis Savellius15 apud ipsum manet: caeteri distribuuntur, ut sint alii Hohentwilae, alii Montipellicardo, alii Benfeldii.
Rhaetorum primoribus XX millia scutatorum divisit legatus Hispanicus16, ut castella maneant. Nec minor largitio ab Hispano Lucernae facta in pontificios Helvetios et pertinere credita, ut per eas terras caesarianis ac Bavaricis copiis iter in Constantiae adsita porroque adversus Vinariensem pateat, quae res terrorem incutit protestantibus gaudiumque ex Vinariensi victoria natum minuit.
Ajunt Galli huc jam pervenisse scripturam rati habiti federis Wismariensis. Si ita est, gaudeo neque improbo consilium occultandi id ipsum, donec Batavi collationem suam fide obligaverint.
Ero semper, Excellentissime Domine,
Excellentiae Tuae observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 18/28 Martii 1638.