164
Excellentissime Domine,
Multum optem addi federi2, quod nunc inter Excellentiam Tuam et D. Davausium3 disceptatur, cujus numeri exercitum rex4 ad transrhenanos velit mittere. Video enim cum dolore neque pro occasionum neque pro periculi, quod nondum plane abiit magnitudine, eas res curari.
Itaque die Martis exacto conveni regem; ostendi quantopere hi successus ducis Vinariensis5 excitaturi sint et imperatorem6, cujus res private hic agitur, et Bavarum7, ad quem via intenditur. Coituras brevi copias ingentes et, ni Rijnfeldium brevi cedat, ne caeterorum quidem firmam fore possessionem.
Rex promisit se missurum sex aut quinque millia partim Gallorum partim Germanorum duce Guebriano8. Sed addebat ipse, quod est verissimum, facile fieri posse, ut in itinere ad tria millia decrescant.
Rogavi, ut et plures et cito mitterentur. Commendavi negotia Palatinae et Hassiacae domus. Non reticui Hungariae et Poloniae motus in Pomeraniam. Rugia cum clade pulsos hostes. Labores magni cancellarii9 apud Ordines Suediae, ut per bellum forte ad pacem honestam veniatur. Neque vero apud regem tantum, sed et apud alios, quoscumque video, insto quotidie, ut tam pulchris coeptis alimenta dentur. Sed qui sunt Germani protestantes, ut est ea gens satis suspicax, verentur, ut cordi sint Gallis ipsos videre florentes, praesertim apud Galliae fines.
De supremo proelio quod in Sylva Rhijnfeldio non longe pugnatum est, haec accepimus. Joannem Waertium10 conspecto apud oppidum ducis equitatu partem tantum ibi esse copiarum hostilium existimantem sperasse corona eos posse circumveniri. At ducem, qui non tantum equitem, sed et peditem omnem et quod machinarum ei supererat, assumpserat, ter explosisse machinas, dumque id fit, accessisse propius propiusque ac primum musquetarios, quos in opportuni situs fossa Waertius locaverat, inde ejectos ibique de tribus, quas priore proelio dux amiserat, machinis receptas duas. Non multo post labefactatos ordines peditum, quibus aderat Waertius, equitem a Tubatelo11 in effusam fugam datum. Captum Waertium in ipsa silva pugnantem pertinaciter, Savellium12 in fuga itemque Sperreuterum13, et hunc quidem in vico Rugae Basileae propinquo; captos milites ad MDCCC, occisos DC admodum, cum e Vinariensibus non plures decem desiderentur. Provecto longius Tubatelo venisse in ejus potestatem Hunningam, et hoc non
165
longe a Basilea. Repetitam obsidionem Rijnfeldii a victore, in quo oppido servantur ab hoste Scaveliskius14 et Erlachius15, cari duci, capti priori praelio. Coenasse cum victore hostiles duces exceptumque Waertium paullo durius, quod irreverenter de Vinariensi solitus esset loqui, comiter Savellium et hunc quanquam imperio minorem, in mensa collocatum supra Waertium; eosque duos, dum culpam infelicis praelii alter in alterum conjiciunt, suaviter a duce auditos.In regiis literis, quibus supplicatio pro re bene gesta jussa est fieri, quas mitto, rex exercitum ducis a se ali non tacet aitque hoc successu justa consilia armorum suorum a divino Numine approbata.
Legatorum Anglorum16 tentavi animos sponte mea, an ex usu existimant foederi Lutetiano17 communi praemitti fedus speciale Suediam inter et Magnam Brittanniam pro regnorum securitate, libertate commerciorum, salute protestantium. Nihildum responsi accepi, nisi cogitaturos ipsos hac de re.
Excellentiae Tuae addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 10/20 Martii 1638.
Promittit haec aula M M peditum, mille equites duci Vinariensi tempore non definito. Et ait quatuor milliones in bellum sepositos Italicum. Viduae Sabaudae18 persuasit, ut Menotum jesuitam19, pacis haud dubie suasorem, a se amoveret. At Mantuana vidua20 quid factura sit, nescio. Hispanus21 erepta ei parte quarta agri Montisferrarensis pacem offert mittitque legatum22 Mantuam, quae jam per Venetos volente imperatore custodes bello exempta est.