eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3580. 1638 mei 16. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    De gratulationis officio a me apud reginam2 peracto scripsi3 ad reginam, dominam nostram4. Fecere tantumdem postea Angli5 splendido cum comitatu.

    Cardinalis Biquius6 jam intrasse Galliam intelligitur. Venit sine legati nomine ac pompa vitandis, ut creditur, certaminibus, quae antehac exorta super honorum signis. Indutiarum ac pacis fabricationes quin secum adferat, dubium non est.

    Chavigniacus7 ad regem8 proficiscens significavit mihi se aut rediturum brevi, ut coeptum negotium conficiamus, aut scripturum mihi, eo ut veniam, ubi rex erit. Pecuniae nobis hoc mense Majo incipientis deberi solutionem plane puto coloribus variis differri, donec copiae nostrae mare transierint.

    Castilionaeus9 pro viginti millibus octo habens Samaram transiit. In aliis quoque exercitibus infrequens est miles, tum quod stipendia non procedant tum quod ingens est apud omnes belli hujus taedium.

    291

    Ea causa principem Arausionensem10 moratur, ne educat ipse militem. Valde enim cupit obsidioni alicui implicitos videre Gallos priusquam ipse se moveat, ne Gallis aut cessantibus aut levia conantibus tota vis belli e Belgica Germaniaque in ipsum incumbat.

    Ducis Bernhardi11 eques sub Tubatelo12 Rosaque13 multis in locis rem gessit prospere trans Rhenum. Caesi capti fugati hostium alibi XXX, alibi CXX, alibi LXXX et Alsebergum oppidulum vi irruptum. Apud Kinsingam musquettarii plus LXXX capti in ducis militiam transiere. Guebrianus14 cum Smitsbergio15 jam apud eam esse creditur ducens III millia aut paulum amplius. His copiis auctus dux in hostem ibit, qui collecto undique exercitu satis magno appropinquat. Dicitur ipse imperator16 in illis partibus bellum gesturus.

    Romae sinistre acceptum est, quod cum capta signa in templo cathedrali hic suspenderentur, lutherani aliquot adfuerint. Cardinalatus patri Josepho17 promissus, qua de re mareschallus Estraeus18 ad hanc aulum scripserat, nova quadam offensa suborta ei abnegatur; quod ipsum verborum acerborum commutationi inter Estraeum et cardinalem Barbarinum19 causam dedit. Ibidem Romae breves indutias Hispanus legatus20 concessurus videtur; sed rejicit eas Estraeus. Hispanus cardinalis21 ad sororem suam reginam22 mittere vult, qui faustas ominationes ei perferat. Id quoque colloquiis ad pacem viam aperiet.

    Terrae quassatio illa per Calabriam late grassata est spatio milliarium italicorum plus CC. Tenuissimae sunt per Italiam Gallorum copiae. Mille ac ducentos esse scripsit e Taurinis Valetta cardinalis23. Hispanus24 vero praeter Ponionem25 captis Aquis et Nicaea Paleae locisque aliis Montisferratensis territorii, qua Mediolanensi confine est, omnem a mari, quod Genuam et vicina alluit, viam Gallis intercepit; ipse autem per Finale facile jam mari copias et quae bello necessaria sunt accipit ac nuper Casale petiit insidiis. Mater Mantuani ducis26 multum optat bello eximi et jam pacta esset ad Parmensis exemplum, nisi in Casalis praesidio Galli essent valentiores.

    Palatini principes27 cardinalem Riceliacum videre facitque is eis spem fore,

    292

    ut domus Palatinae tentamenta foveantur pecunia Gallica sub titulo solvendi veteris debiti. Dabitur illis in hac aula honos idem, qui Vinariensi28 datus est.

    Bleteranum in Burgundiae comitatu firmatum a Gallis milite rebusque aliis immissis. Et ex Chavigniaci et ex aliorum sermonibus colligo cupere Gallos, ut uno tantum in loco et ipsi et nos de pace agamus. Ego, quin perstandum nobis sit firmiter in iis, quae Hamburgi nuper placuerunt, plane non dubito.

    Neoburgicum29 sunt hic, qui sperent in electoris Palatini30 societatem posse pertrahi. Mihi id non fit credibile, quanquam dure satis eum a caesarianis haberi non ignoro.

    Presbyter quidam31 eorum e numero, quos patres oratorii vocant, scripserat his diebus in libro32 edito Virginem Mariam permansisse in perpetuo virginitatis proposito sine voti vinculo et id laudabilius esse sponte res sublimes praestare quam ex voti necessitate. Placet id patribus oratorii, qui morem habent votis se non obligandi. Sed ita excitavit ea res crabrones, id est monachos, ut ad eos placandos regis jussu is scriptor Salmurii in vincula datus sit.

    Galli utut mihi blandiuntur et per D. Feuquerium33 nuper significarunt nihil se male quam ut hic maneam; amotum hinc quin me velint, non dubito, ideo quod oblatas ab ipsis largitiones constanter repudio neque, ut legati nonnulli, ipsorum me arbitrio versari patior. Ob id ipsum causas serunt, quibus cogar aut de dignitate regni multum remittere, quod facturus non sum, aut odia incurrere, quod vitabo quantum licebit. Sed quicquid fecero in perplexis istis negotiis, erunt quod accusent. Ego me bonae conscientiae fiducia sustento speroque magis ac magis apparituram meam in regnum Suedicum fidem, cui propostio ut vires addat Deus, ipsum precor simulque ut Tuam, Excellentissime et Illustrissime Domine, Sublimitatem cum regno reginaque clemens foveat.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 6/16 Maji anni 1638.

     

    Rumusculi qui hic cursitant ajunt apud Brissacum damni aliquid accepisse Vinarienses, cum aggressi essent eos hostium, qui in suburbanis stationes habebant. Oppida autem a Vinariensium equite capta nominant Aurachum, Altkircham, Goppingam. Sed de his certiora exspectamus. Castilionaeus Bononiam, id est Flandriam versus ire creditur.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 427; Oxenst. Skrifter 2, afd. II, p. 476.
    2 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    3 - Zie no. 3579.
    4 - Christina van Zweden.
    5 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    6 - Allessandro, kardinaal Bichi.
    7 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    8 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    9 - Gaspard de Coligny, maarschalk van Châtillon.
    10 - Fredrik Hendrik.
    11 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    12 - Georg Christoph von Taupadel.
    13 - Rheinhold von Rosen.
    14 - Jean Baptiste de Budes, maarschalk van Guébriant.
    15 - Ludwig von Schmidberg.
    16 - Ferdinand III.
    17 - François Leclerc du Tremblay -père Joseph-, de vertrouweling van Richelieu.
    18 - François Annibal, markies van Coeuvres, hertog van Estrées (1573-1670).
    19 - Francesco Barberini.
    20 - Manuel de Moura y Corte Real, markies van Castel Rodrigo, Spaans ordinarius ambassadeur te Rome.
    21 - De kardinaal-infant don Fernando.
    22 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    23 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    24 - De Spaanse bevelhebber in Noord-Italië was Diego Mexia Felipes de Guzmán, markies van Leganés.
    25 - Voor ‘Ponionem’ leze men ‘Ponsonem’, vgl. p. 119.
    26 - Maria Gonzaga, moeder van Carlo III Gonzaga (1629-1665), hertog van Mantua.
    27 - Moritz en Eduard van de Palts.
    28 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    29 - Wolfgang Wilhelm, hertog van Neuburg en Jülich-Berg.
    30 - Karl Ludwig van de Palts.
    31 - Claude Seguenot.
    32 - Voor de titel van dit boek zie men no. 3575, p. 283 n. 13.
    33 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.