eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3455. 1638 februari 13. Aan J.A. Salvius1.

    Excellentissime Domine,

    Omnes quidem litterae Excellentiae Tuae valde me oblectant, sed insigniter illae, quae datae 9 Ianuarii2 post multa adversa res nobis laetiores nuntiant: derelictum ab hoste Anclami obsidium, urbem Wolgasti et, quae maxime me sollicitum habebat, Usedomi insulam. Itaque spero ab hoc initio redituram ad nos fortunam. At quod in fine est litterarum, plura ex inclusis, quo pertineat, intelligere non potui, cum nihil praeter nudas literas a dme pervenerit. Nam quae ad Mullerum3 erant, eas ad ipsum misit Epsteinius4. Si quid posthac ad me scribitur, poterit id tuto per Verpoortium5 ad Heufdium6 mihi inscriptum mitti.

    88

    De pace ita existimavi semper, si qua ejus obtinendae aequa dico et honestia spes esset, nihil opus parariis fore, cum facile per latentes nuntios conveniri posit. At si quis sumendus sit pacificator, Danum7 quam Venetos malim, non quod ignorem vetera inter accolas dissidia, sed quod Danos propius tangit protestantium cura. Veneti praeterquam quod dignitatis controversiam nobis faciunt, plane ad Austriacorum gratiam se convertunt: etiam Polono8 se jactitant. Inhibitam pactorum Wismariensium9 consummationem, ut prius a Batavis eliceretur pecunia quam eis constaret nos novo federe ad bellum alligatos, et suspicatus sum semper et consilii laudo prudentiam.

    Angli quid facturi sint, valde scire avebo. Hic enim perplexe loquuntur10, sive incerti consiliorum sive quod ea latere cupiant. Spero priusquam solvatur Suediae ordinum conventus11, habituros nos e Germania aliquid, quod fortiora suadentibus addat auctoritatem.

    Mittuntur hinc ad ducem Vinariensem12 CCCCL millia francorum et auxilium equitum DCCC, peditum IIICD.

    Literae a Baiona terra pugnatum Castellanos inter et Portugallenses nuntiant et ab his captas illorum machinas. Ducem etiam discidio factum e domo Aveiros13, quod dux Bragantiae14 se subduxisset turbis et Madritium ivisset.

    Manet hic spes nascituri delphini, quanquam indiciis usquequaque certis. Milites aliquot, qui Bastiliae captivos15 liberare voluerant, deprensi morte crimen luerunt.

    Legi ritus legesque novae militiae, quam Polonus16 instituit. Miror eum ita aperte in supersitiones ferri multis etiam romanensium improbatas. Tum vero regni eum curam, quae bono regi prima esse debet, post obsequium in sedem romanam ponere. Non mirum, si jura avita amantibus displicent peregrina consilia sub religionis velo dominandi artes obtegentia.

    Gaudeo, antequam claudam has literas, nactum me, unde paria faciam reponendo laetis non minus laeta. 28 Januarii dux Vinariensis cepit supra Basileam arces Peffingam et Angelstenum, nocte Rhenum transiit contra Seggingam. Transgressus cepit id oppidum et alterum, in quo pons est Rheni, Lauffenburgum, deinde et Waldeshutum. Cecidit turmas hostium duas, quae Lauffenburgo serum auxilium

    89

    ferebant. Speramus eos porro successus fore, qui ad capienda in conventu Suedico digna ejus gentis nomine consilia non parum sint valitura.

    Deus Excellentiam Tuam servet.

    Lutetiae, 3/13 Februarii 1638.

    Scribit altero Februarii die dux Bernhardus ire se obsessum Rijnfeldium.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 401. Antw. op no. 3426; mogelijk beantw. d. no 3479. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant, residerende in Hamburg.
    2 - No. 3426.
    3 - Georg Müller, Zweedse hofraad en secretaris.
    4 - Johan Epstein, Zweeds agent te Parijs.
    5 - Jacob Adriaensz. Verpoorten, koopman te Hamburg.
    6 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    7 - Christiaan IV.
    8 - Wladislas VII (IV).
    9 - Het verdrag van Wismar, gesloten op 30 maart 1636.
    10 - Nl. door John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    11 - Over de beslissingen van deze rijksdag, die omstreeks 20 maart beëindigd werd, zie men de Gazette de France dd. 24 april 1638 no. 48 p. 189.
    12 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    13 - Zie p. 79 n. 5.
    14 - De latere koning João IV, 8ste hertog van Braganza.
    15 - Niet geïdentificeerd.
    16 - Wladislas VII (IV). Over deze ridderorde zie men no. 3369 (dl. VIII), p. 763 n. 8.