Frater optime,
Ad publicam calamitatem, cujus in tuis litteris meministi2, etiam privata accessit capto ab hostibus affine Losecatio3, qui cum filio4 sine armis per agrum Bommeliensem equitans, ab hostium aliquot militibus illic latitantibus comprehensus et Geldriam versus deductus est; filius vero insidias effugit. Missus cum lytro tympanista ecquid profecerit, nondum mihi constat: vereor, ne et illum cum reliquis captivis diutius detineant hostes5, donec ipsis satisfactum sit de caede nuper a nostris pessimo exemplo in duos hic captivos perpetrata; illud me juvat, quod ejus flagitii auctores duos jam in vinculis esse audio. Certe pejori tempore capi affinis non poterat neque parvo ei haec res stabit, quod res sororem nostram6 valde contristat.
De rebus publicis nihil fere, quod scribam, novi habeo. Princeps7 multis sibi militibus opus esse ait petitque, ut cives in praesidia mittantur, (quod) Batavi nostri aegre quidem, sed tamen consessiori v(identur).
De Ackerlakio8 et negotio comitis Egmondan(i)9 nihil plane intelligo nec, ubi iste mortalis haereat, scio. Recte tu judicas melius facturum fuisse comitem, si se illico in Angliam proripuisset post declaratum cum Gallia bellum: de fulmine Mechliniensi10 nihil ego quidem inaudiveram.
Petrum11 monui de libris ad te mittendis, cujus studia quantum in me erit promovere non desinam.
Male de nobis meretur Anglorum rex12, qui Dunkerkanos commeatibus omnibusque, quae ad bellum necessaria sunt, instruere non desinit.
447
Ducis Vinariensis13 conatus ad Brisacum non optime procedere audivimus introducto in urbem per Gotsii14 copias commeatu.
Plura libenter scriberem, nisi me materia tempusque deficeret, quare finiam cum voto, ut Deus O.M. te uxorem, liberos15 diu nobis servet incolumes.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XII Julij 1638.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris.
In dorso schreef Grotius: 12 Iuly 1638 W. de Groot.
En boven aan de brief: Rec. 22 Iuly.