Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Venit ad nos Bisterfeldius2 missus a Ragoskio3, foedus hic postulat et pecuniae aliquid ad alenda praesidia, ut XL hominum millia in Hungariam4 immittere possit, mense Septembri. Suspiciones antehac in illum principem ortas bene purgat; dicit cum Aristophane5 bene jam sibi convenire. Quamdiu ibi praevaluere male ipsi volentes, coactum se dissimulare Manlii6 injurias et suae genti illatas et Hungariis7, quibuscum ipse est foederatus.
Negotium manifestae utilitatis commendavi per literas D. patri Josepho8. Ejus procuratu venit ad me Labardeus9. Dicit is Eusebii10 ea de re judicia cum meis congruere. Quod si processerit, ut sane videtur processurum, imperandum Banerio11 ut Silesiam12 quamprimum invadat. Ille homo mandata huc idonea attulit. Scripsisse se ait ex itinere et in Suediam, ubi antehac ob defectum potestatis penes eum, qui missus fuerat, nihil actum sit. Nunc se non dubitare, quin brevi imperata super hac re, maximi sane ponderis, sim accepturus.
Gallis multis in locis fortuna favit, praecipue ad fines Hispaniae, ubi captum Ironum, invalidum sed dives oppidum, et castellum ad amnem Handaium Passagium nomine; quo in loco repertas sex galiones Hispanicas et in iis tormenta bellica ex aere sexaginta, viginti e ferro, levi negotio venisse in potestatem; sex ad haec naves alias et duas imperfectas galiones, quae incensae sunt, discimus; pontem quoque ad Fontarabiam captum. Oppidi ipsius, quod quatuor propugnaculis defenditur, clausos aditus magna in his rebus gerendis Espernonii13, qui principi Condaeo14 adest, virtute.
In Italia cardinalis Valetta15 intercepit opimos commeatus, qui in castra
441
ad Vercellas ab Hispano mittebantur, caesis custodibus dicunturque ibi obsidentes mala pati, quae obsessi solent. Vindicarunt se Hispani capitali supplicio centurionum16, quorum culpa nuper factum, ut novus miles Gallicus in oppidum penetraretRisimus editum a Leganesio17 programma, quo regi Galliae18 violata pacta Ratisbonensia19 narrat extorto Sabaudis Pignerolo et coactis iisdem societatem Gallicam induere. Regi Hispaniae20 cordi esse salutem domus Sabaudiae, viduae21, pupillorum22; nec quicquam a florentissimo ejus exercitu hostile ipsis timendum, si, quam inviti accepissent Galliae societatem, eam volentes dereliquerint eximerentque se bello. Quod si facerent eoque nomine a Gallis male haberentur, Hispanum vindicem fore, qui toties antehac adversus Gallorum injurias ejus domus principibus fidam opem tulisset; Gallorum esse morem ejicere principes rebus suis, modo per amicitiae speciem, ut Mantuanum23 e Monteferrato, interdum vi mera, ut Lotharingum24; Hispanum vero etiam quae antehac bello cepisset a Sabaudis simulatque pax placuisset, reddidisse. Nec aliud nunc propositum ejus armis quam libertatem Italiae et jus suum cuique. Pedemontanis nihil mali fore, nisi sponte sua id accersant. Haec ut rerum sunt inania, ita accipiuntur et a Gallis et a vidua Sabaudica, qui majore quam antehac cura ac diligentia bellum in illis partibus administrant.
Ad S. Audomari oppidum coepere jam promoveri cunctae viae, per quas mos est ad obsessas urbes arripi, videoque sperari bonum exitum ante finem Augusti.
Guisiae urbis obsidium minatur Hispanus. Sed id ut prohibeat, negotium Breszaeo25 datum.
Inter haec tot Gallorum prospera unum male cecidit, quod contra Brissacum conatus retro ivere. Primum enim igniariae naves ducis Vinariensis26, priusquam ad pontem pervenirent, vadis retentae, ibi crepuerunt non alio effectu quam quod domus quaedam intra urbem disjectae sunt; eoque cognitum non vanam futuram fuisse vim, si quo destinabatur pervenire potuisset. Interea superveniente Goetsio27 majore exercitu multo quam erat ducis Vinariensis, quem et praesidia exhauserant et loca varia incommodo situ distinebant, dux se ad Neuburgum retulit. Ita hosti licuit id efficere, quod agebat maxime, XXVII currus, navis una CCC saccos frumenti ferens introducta in oppidum satis alimenti in mensem, si non ultra, attulere. Nunc exspectat adventum vicecomitis Turenae28 dux Vinariensis
442
Goetsio in Wirtenbergicas terras digresso ad obsidionem Brisaci, ut creditur, rediturus. Goetsium fames retro egit, quae et homines et equos absumere coeperat.Dux Longavillanus29 Pauliniaco potitus se ad Salinas oppugnandas vertere scribitur non ita facili opere ob quinque, quae circum sunt, militaria castella.
Scribunt ad legatos suos30, qui apud Aristophanem sunt et Galli et Batavi ad promovendum id negotium, de quo initium est hujus epistolae. Exspectamus inde etiam aliquid de isto Livone31, de quo scripsi saepius. Est is Ragoskio32 inimicitior. Itaque alterius consilia apud alterum celanda sunt, qua de re feci moneri P. Josephum33, cujus cura haec tractantur omnia.
D. Schmalzius34 saepe mihi ex literis ad se scriptis recitat quae ipsi visum est. Ego autem per omnia sequar, quae mihi perscripta sunt quaeque intelligo neque ducar ut nervis alienis mobile lignum35.
De pecunia mihi debita, quae scripsi, ut et scripsisse se ait D. Spiringius36, ea spero Sublimitati Tuae cordi esse, imo et fuisse.
Apud Rhaetos novae turbae quo evasurae sint, nondum satis apparet. Plebs in Gallos refectitur. Sed largiendo et milite praepollet Hispanus. Tum vero Veneti, qui ex propinquo Gallicas partes fovere solebant, aut quiescunt aut dant se potentiori.
Mitto censuram37 Sorbonae satis acerbam in Seguinottum38, qui ob dicta pauca, multis probata, captus Salmurii nunc in Bastiliam perductus est mira indagine ruspante talia congregatione, quae se propagandae fidei vocat; quae res magnum terrorem infert moderatiora et antiquiora sentientibus.
Rex partum uxoris39 ad S. Germani manens opperiri statuit.
Deus et prospera nostra et adversa, Excellentissime et Illustrissime Domine, regat ad bonum orbis christiani, deinde et reginae40 Regnique Suedici ac Tuae, cui plurimum debeo, Sublimitatis.
Lutetiae, 10 julii novi Cal. 1638.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.