eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3686. 1638 juli 24. Aan Willem de Groot1.

    Doleo, frater optime, ad publicas calamitates accessisse privatum Losecatii nostri2 incommodum. Laborandum erit, ut et quamprimum et quam aequissimo pretio dimittatur. Alia ejus ratio est, alia eorum, qui intra amnis exspatiantis ripas ultimas capti sunt; et quidem illis in locis, ubi ita recens exstabat male curatae bellicae fidei exemplum. Sorori3 velim aliqua in parte auxilio posse esse aut solatio.

    Ackerlakius4 dixerat quidem se in Batavos ire, sed non leves causae sunt, cur suspicor eum in Angliam ivisse, unde ad me comes Egmundanus5 scripsit. Miseror ejus vicem. Mea ipsi bona consilia nec defuere nec deerunt. Sed ille spes Gallicas praetulit: quod utinam bene vertat domi in extremo stanti margine.

    Partibus nostris multi conatus male evenere, ad Calloam, ad S. Audomari urbem, ad Brisacum, ad Remiremontium. Tantum in Hispanico fine et initia bene se habuere et rerum majorum spes est non spernenda.

    Vale cum nostris vestrisque omnibus.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    24 Iulii 1638.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 879. Antw. op no. 3668; beantw. d. no. 3703.
    2 - Frederik van Losecaat.
    3 - Adriana de Groot.
    4 - Barthold van Akerlaecken.
    5 - Lodewijk, graaf van Egmond.