Accepi, frater optime, literas tuas 26 datas Iulii2. Accepi etiam quas multo prius per virum bonum Henricum Onnium3 dederas4. Et huic quidem nihil deerit eorum, quae meae erunt opis.
Tibi vero gratias ago et pro iis, quae nuntias et pro gratulatione evitati periculi non levis5 οὐϰ ἂνευ ϑείας πϱονοίας, cujus beneficia grato ut animo semper agnoscam, id vero primum officiorum omnium duco ducamque semper. Mortuus est auriga6 meus ex duobus globis in renes adactis, qui digiti intervallo meum caput transierant.
Indicanas societates et divitiis augeri et victoriis sane et ipsarum et communis utilitatis causa gaudeo.
Losecatii7 damnum et incommodum cum dolore intelligo speroque eventurum ei aliquid boni, quo id pensetur; praesertim cum id non difficile sit efficere iis, qui me pro bonis factis tam male tractarunt. Qui, si mihi quam debent aut malorum compensationem aut pro meritis gratiam nolunt reddere, si meis propinquis reddant, non quidem totum officium bonorum virorum, sed partem ejus expleverint.
Deus, ut hactenus fecit, nos sui esse praesidii velit.
Parentes8, uxorem9, amicos, liberos10 saluta.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 7 Augusti 1638.
Velim videre quae Voetius de Usuris edidit11 et quae dabit latine Cloppenburgius12.