eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3730. 1638 augustus 16. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Recte tu Dei providentiae nuperam tui conservationem adscribis2: aliter se res habent cum vero optimo et amico nostro Cornelio Berestenio3, consule Delfensi, qui nudius quartus curru per Selandicos aggeres iter faciens misere excussus et illico morti datus est magna cum bonorum maestitia. Quod regis4 imperio iis futurum sit, qui te tam flagitiose invaserunt, ex te avebo intelligere.

    Losecatii nostri5 damnum spero bono, si non privato certe publico, pensandum; nam princeps6 Gelriam pariterque Geneppam obsessurus putatur et jam Henricum Nassavium7 cum equitatu et Frisicis aliisque copiis circa ea loca esse ferunt. Certa princeps omnia gravia tormenta bellica Rhenobercae exonerari jussit.

    Archithalassus noster8 maris tuendi curam bona fide suscipit, Dunkerkanos mari arcet, ipse ante urbem in statione est minoribus navigiis vada observantibus. Quidam litteras se habere dicunt nuntiantes rem intra urbem non longe a seditione abesse, cum rapto vivere suetis nulla jam praebeantur stipendia: si in posterum ad

    531

    eum modum res curabitur Ordinibus omnia necessaria subministrantibus, spes est intercisa omni lucri spe casuros hostibus animos et transfugiis locum fore. Archithalasso pro re hactenus bene gesta publice gratiae actae sunt magna cum aliorum, quibus hoc antea non evenit, invidia, sed summa cum mercatorum ac piscatorii generis laetitia.

    Ad Fontarabiam segnius quam oportet succedere negotium dolemus.

    Proxima vice de reginae9 partu nuntios expectamus, nam postremae aliorum litterae dolores jam ei supervenire testabantur.

    Ego ex Graswinkelio10 intellexi propositum ipsi esse, ut fisci curam affectet Basiumque11 et Miropium12 ipsi fauturos; habet is inter Ordines quamplurimos amicos et promotores, quare mihi quid agendum sit, etiam etiamque dubito neque constituam quicquam nisi post acceptum tuum consilium. Kinschotius13 dicit se tuo exemplo posse ei curae superesse, donec substituatur alius; id vero quibusdam minus arridet, quare de toto negotio proximis comitiis agetur.

    Interea Deus immortalis te, tuam, tuos14 nobis diu servet incolumes.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XVI. Augusti 1638.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 25 Aug.

    En in dorso: 16 Aug. 1638 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 3709; beantw. d. no. 3747.
    2 - Zie no. 3677, p. 457.
    3 - Cornelis van Beresteyn; zie no. 3729, p. 530 n. 5.
    4 - Lodewijk XIII.
    5 - Frederik van Losecaat; vgl. 3691.
    6 - Frederik Hendrik.
    7 - Hendrik Casimir, graaf van Nassau.
    8 - Maerten Harpertsz. Tromp.
    9 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    10 - Dirck Graswinckel.
    11 - Rekenmeester Johan Base (Basius).
    12 - Mr. Jacob van Mierop.
    13 - Nicolaes van Kinschot.
    14 - Alleen Cornelia verbleef bij haar ouders in Parijs.