Venerande parens,
Literas tuas VII Augusti datas2 heri accepi cum inclusis illis ad D. Salmasium3, Vossium4, Constantinum5 et Opitium6, quas omnes curabo.
Gaudeo salvos ad vos venisse Henricum Onnium7 et Pelzium8, cujus pater adhuc Amstelodami est, unde videtur non sine nova conjuge in Poloniam reversurus.
Heri in prandium fui apud D. van der Dussen9, consulem Delfensem, qui valde humaniter me excepit singularemque affectum erga parentem domumque nostram testatus est. D.i Sixii10, etiam amici quo tempore Amstelodami essem, nihil omiserunt, quod ad amicum animum testandum pertineret. Eum jam Lutetiam rediisse ex iis, quas inde ad me scripsit, video. Gaudebo, si aliquando data occasione sentiat non in ingratum collata fuisse beneficia.
530
Princeps Arausionensis11, qui ante dies aliquot12 cepit13 castra movere, creditur Geldriae obsidionem parare, praemissis Rhenobercam omnibus ad eam necessariis. Principi Palatino14 indixit Arausionenses ut rapinas illas et intempestivam vastationem novitii militis sui vel in nostro fine coerceat.
Nudiustertius rhedae insidens consul Delphensis Berestenius15, nescio quo casu concitatis in cursum equis, rhedaque fracta ipse miserandam mortem occubuit.
Erat ille vir civitati non inutilis domuique etiam nostrae satis addictus.
Deus, Venerande Parens, vobis omnibus adsit salutifer.
P. Grotius.
Hagae Comitis XVI Aug. MDCXXXVIII.
Boven aande brief schreef Grotius: Rec. 25 Aug.