eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3708. 1638 augustus 7. Aan C. l'Empereur1.

    Accepi, Constantine doctissime, nunc quidem tua liberalitate, pro qua gratias ago maximas, sed legi multo ante ac diligenter legi virisque talium amantibus commendavi librum tuum egregium2, ut omnia sunt tua de illis Hebraeorum legibus, quae Romanis legibus, Aquiliae ac de Pauperie aliisque nonnullis respondent3.

    Ostendis plane utriusque te hujus juris et maxime ejus fontis, unde fluunt leges, id est, aequi bonique esse intelligentissimum.

    Maximi facio quaecunque abs te hactenus sunt edita: quibus si unum etiam addere velis munus, explicationem eorum, quae Hebraei de regimine synagogarum scripsere, facies rem publico utilem, mihi vero et aliis, quos novi, multis expetitam plurimum.

    Clavem Thalmudicam4 me nondum vidisse miror. Sum enim inquisitor satis diligens in talia, quae nisi abs te tuique similibus dari non possunt. Ego si qua in re possim ostendere, quanti tua dona quanti eruditionem tuam plane singularem faciam, nulli parcam operae.

    Vale, vir eruditissime, cum omnibus, qui virtutem literasque amant.

    Tuus tuo summo merito
    H. Grotius.

    Lutetiae, VII Augusti MDCXXXVIII.

    507

    Ignorare non debes me literas tuas Octobri scriptas anni, qui exiit5, modo demum accipere, ne me negligentem in respondendo gratiasque agendo putes.

    Notes



    1 - Copie Gem. Bibl. Rotterdam, coll. Rem. Kerk. cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 455. Antw. op no. 3262 (dl. VIII)? Constantijn l'Empereur ab Oppijck (1591-1648), orientalist en theoloog, was hoogleraar te Leiden.
    2 - בבא קמא ממסכת נזיקין. De Legibvs Ebraeorvm Forensibvs Liber singvlaris. Ex Ebraeorum pandectis versus & commentariis illustratus: per Constantinvm L'Emperevr ab Opwyck. Lvgd. Batavorvm, Ex Officinâ Elzeviriorum. Anno MDCXXXVII.
    3 - Zie op. cit., p. 7: Fortean lectoribus - p. 10.
    4 - הליכות צולם צם מבוא הזמרא
    Sive Clavis Talmvdica. Complectens Formulas, loca Dialectica & Rhetorica priscorum Judaeorum. Latinè reddita per Constantinvm l'Emperevr ab Oppyck, S.T.D. & Controversiarum Judaicarum Professorem in Academia Lugdunensi. Cum Indicibus accuratissimis, & Dissertatione, qua operis usus, utilitasque ostenduntur. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officina Elseviriorum. Anno MDCXXXIV.
    5 - Er is geen brief van L'Empereur van oktober 1637 bewaard gebleven, wel een dd. 20 september van dat jaar (dl. VIII, no. 3262); misschien is dat de bedoelde.