eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3747. 1638 augustus 28. Aan Willem de Groot1.

    Mi frater,

    Non desino quotidie et Deo agere gratias pro eximia mei cura et opera dilectionis exserere adversus eos quorum furore in tantum fui conjectus periculum.

    De Beresteinio2 sane doleo memor omnes ejus nominis nobis fuisse amicissimos.

    Damnati sunt omnes illi, qui mihi vim intulerant3, rota frangi. Sed neque dum pronuntiata est sententia neque imaginario modo - absunt enim qui maxime sibi sunt conscii - exsecutioni data: quia sperant qui huic rei praepositi sunt, si res silentio in oblivionem veniat, capi posse maxime sontes. Ego, quominus terror incutiatur rusticis nihil tale aut in legatos aut in primarios viros audendi, non impedio. Sed nequis moriatur ex occasione delicti in me commissi, et quidem non destinato consilio, omni auctoritate et gratia et labore impediam idque officii mei esse existimo.

    Principis Arausionensis4 in partes Geldriae conatus bene ituros omnes et Galli et Suedi speramus. De Dunquerca utinam ita, ut scribis, res eat. Multae sunt causae, unde Batavis taedium belli oriri possit. Sed haec non inter minimas est. Et optanda quidem pax in commune, at paces segreges non possunt non maximum malum afferre orbi christiano.

    Vidit his diebus uxor mea reginam5 melius jam animatam adversus instantem partum.

    551

    De Fontarabia incerta sunt judicia. Classis Gallica eo advenit. Sed terra Hispanus viam invenit immittendi militis nonnihil.

    De tuo ambitu spes mihi omnis in collegio rationalium posita fuerat. Nunc cum Basius6 suum propinquiorem7 - meas non paucas plumas habentem - subornet, quantum conjectura ex longinquo et rebus, postquam ego eas vidi, mutatis valet, nihil tibi sperandum video. Et dolori mihi sit, si repulsis assuescas. Nescire non potes eos homines, qui in honoribus ac splendore hujus mundi omnes spes collocant caeteraque non nisi in speciem aut certe perfunctorie considerant, viam habere faciliorem ad id, quod unice volunt. Sed meminerimus quae hujus sunt vitae nobis neque plane spernenda, si ultro se offerant, neque ita appetenda, quasi in iis situm sit aut summum aut magnum bonum.

    Vale, frater optime.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 28 Augusti 1638.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 879. Antw. op no. 3730; beantw. d. no. 3764.
    2 - Cornelis van Beresteyn; zie no. 3729, p. 530 n. 5.
    3 - Zie no. 3677, p. 457 n. 9.
    4 - Frederik Hendrik.
    5 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    6 - Raad en rekenmeester Johan Basius.
    7 - Dirck Graswinckel.