Optime frater,
Pridem abs te nullas habueram, cum simul binas datas 26 Ianuarii2 et
82
1 Februarii3 recepi. Postremae, quas habui tuae, scriptae fuerant 28 Decembris4. Omnibus tuis, ut soleo, respondi. Senatorem Reigersbergium5 jam rediisse spero.Multum te laudo, quod τὸ εἰλιϰϱινὲς ϰαὶ τὸ εὐγευὲς secutus sis in ea deliberatione, ubi hinc honos et commodum, inde ratio ϰαὶ τὸ ϰαλὸν stabant. Noli illis invidere, qui tales mercedulas magna servitute emunt. Neque vero ego dubitavi unquam, quin Servius6, ut hi, qui ante eum fuere, exteros et, quibus ipse pro patria est, peregrinis praeferret. Tum vero urunt quos nos secuti sumus ἐν τῇ πολιτείᾳ ϰάνονες parum convenientes Sallaturiensibus7. Haec vera causa, alterum πϱόφασις in hoc comparata, ut aut a republica excludereris aut ad eam sine tacita confessione factiosi erroris non posses accedere. Rogo, quae porro in eo negotio sequentur ut sciam.
Patri8 gratias ago summas, quod nostra exigua pro tam magnis tam benigne aestimat9 et matri10 opto senectutem quam facillimam. Uxor et filia11 iter in Majum mensem nec ultra, faveat modo Deus, rejiciunt, ut parentes, consanguineos, affines de nostra absentia solentur.
Mileterius12 cum his diebus mecum esset, novum mihi libellum suum13 promisit. Ubi accepero, mittam, ut de tota re sepositis studiis14 libere cognoscas. Siquid ibi ab Episcopio15 aut aliis lectu dignum prodierit, fac, ut per amicum aliquem mittas. Illius cistae χαϱτοφόϱου et mearum imaginum16 spero memineris.
De Antichristo17 mira sunt et, ut ego optima fide arbitror, vera, quae reperi. Aut valde fallor aut dudum impleta sunt, quorum eventus exspectatus et exspectationis diversa interpretatio accendit animos, ceu caetera nusquam bella forent.
Iunii de pictura librum18 legam cum gaudio. Sed multo magis Vossii de Idololatria19.
Filius meus natu maximus20 multo negotio mihi ab otio erit abstrahendus; non cessabo.
Tragoediam Vondelii Gisbertum Amstelium21 non accepi. Quin et ex Batavis intellexi inhibitam ejus editionem, argumentine an mei nominis ob offensam,
83
nescio. Certe videre gaudeo: tum quia ille inter nostrates poëtas est optimus tum quia nos et libertatem amat.Reginae Suediae22 docetur meos libros de Iure Belli et Pacis23. Fiet et illa sociniana24, siquid Riveto25, Voetio26, Cloppenburgio27 credimus.
D. Vosbergium28 in magno periculo ab hostibus maritimis fuisse cum dolore intelleximus tum ob propinquitatem, quae nobis cum eo intercedit, renovatam inter nos nuper, tum quod Hispanorum res in ea Oceani parte invalescentes magnum in rem communem detrimentum ac futuri metum adferant.
Eluvioni amnium spero jam allatum remedium. Satis est, quod eos hosti pervios non fecit glacies: quod malum in Pomerania nostris plurimum nocuit.
Graswinckelio29 et aliis, qui per Bommelium30 mihi scripserant, respondere in reditum ipsius Bommelii distuli. Si ad Catilinae historiam31 scripserit, quae apposite scribi possunt, plus ille gloriae apud peritos quam apud potentes gratiae consequetur.
De iis, quae mihi inter Wassenarii historica scripta desunt scripseram nuper32. Velim et illa habere et quae aut ipse aut post ipsum alius addidit post Martium 1629, nam eousque habeo.
Vale cum parentibus, uxore33, liberis34 amicis.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 13 Februari anni 1638.