eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3433. 1638 januari 26. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Nescio, quo id meo fato accidat, ut quo magis litteras tuas desiderem, eo minus illae mihi reddantur, quod ne sine ratione a me dici putes, scias me post eas, quas Vo Decembris2 ad me dedisti, nullas me habere, cum tamen te interea saepiuscule mearum rerum fecerim certiorem. Vosbergium3 indies expectamus; ille si nihil mihi afferat, aliquas epistolas intercidisse suspicabor.

    In ultimis meis ante duas septimanas datis4 scripseram mihi cum Delfensibus super syndicatu non convenire, et rationes addideram, satis est potuisse videri. Nunc totius senatus Delfensis suffragio itum est ad Kinschotium, fisci advocatum, successorem olim tuum5, quem tamen eam conditionem suscepturum pauci credunt, quibus et ego accedo, nisi a Servio6 permoveri se patiatur. Nos interea assiduam foro damus operam et agendis ac conscribendis clientiam causis invigilamus, nisi quod intensum frigus aliquando manum de tabula tollere imperet.

    Parentes7 pro aetate satis belle valent, nisi quod mater, quae jam ad sedentariam omnino vitam compellitur, magis magisque indies attenuatur et memoria deficitur.

    Aquae jam hanc nostram provintiam male habent et pejora, cum degelare incipiet, timentur; glacies enim alveum Leccae ita implevit, ut aqua profluens aggerem Germanicae ripae objectu tribus fere locis disruperit magnis voraginibus. Neque reparandi ulla spes, nisi cum gelu cessaverit, quo tempore scis hybernas nives magnam nobis aquarum vim superfundere solere, quas in agros Renolandi-

    57

    cum et Delfensem irrupturas metus est; nam circa Goudam omnia jam sunt diluvio similia.

    Graswinkelius8 valde queritur nihil a te responderi ad ea, quae de Notis in Catalinariam politicis9 scripsit.

    Ego post solennia vota, ut hic tibi tuisque felix transeat annus, nihil addam nisi preces, ut nostri quam saepissime meminisse velis.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius

    Raptim Hagae, XXVI Januarij 1638.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 26 Ian. 1638 W. de Groot.

    En boven aan de brief: Rec. 11 Febr.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII, no. 24. Eigenh. oorspr. Tesamen met no. 3438 beantw. d. no. 3452.
    2 - No. 3371 (dl. VIII).
    3 - Caspar van Vosbergen.
    4 - Ontbreekt.
    5 - Nicolaes van Kinschot; zie over hem IV, p. 480 n. 10.
    6 - Schuilnaam voor Frederik Hendrik; Grotius heeft erboven geschreven: Pr. v. Or.
    7 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    8 - Dirck Graswinckel.
    9 - Catilina, sive in Caii Crispi Salustii Bellum Catilinarium Observationes et Notae; zie VIII no. 3234, p. 536 n. 8.