Frater optime,
Redierunt ad me inclusae, quas ante octiduum ad te dederam litterae2; eas jam pariter cum hisce tempestivus remitto, ne iterum frustra sim. Interea tuas postridie Calendas vertentis anni datas3 accipio, quae et ipsae mala mea fortuna Ultrajectum ad Reigersbergium4 delatae serius longe quam par erat in manus meas pervenerunt.
Gratissimae tamen fuerunt ob salutare, quod mihi in mea causa subministras, consilium, a quo, ut ex anterioribus meis5 intelliges, latum unguem6 recedere mihi non est in animo. Ego ut mihi liberum esse credo conciones publicas audire, dummodo a communione eorum, qui privatos caetus habent, me non separem, ita libertate mea aut parcius aut laxius uti arbitrii mei esse volo. In prioribus meis
63
memini Nicolai Kinschotii7; nunc hoc addam cras, ut puto, eum ad syndici munus a Delfensibus requisitum iri neque ab ea conditione alieno esse animo, quantum ego quidem audio, si duo florenorum millia cum libera habitatione offerantur, quod illi aegre, sed tamen facturi videntur.Pater8 pro transmisso vino et nupere scriptis litteris9 gratias tibi a me agi jussit et ipse per se aget10; laetamur omnes tibi tuisque omnia satis bene succedere et spem nobis injici de adventu uxoris cum filia11.
Stratenum12 tibi se probare lubens audio.
Adversus Mileterium13 aut ejus adversarios necdum quicquam hic prodiit; interea omnes mei ea de re libelli in manibus Episcopii14 sunt.
Valde me delectat ista tua de Antichristo commentatio15; est enim ejus generis, in quo et novi et magni aliquid a te praestitum iri confido: sunt quippe quamplurima, quae neque mihi neque aliis circa eam materiam probantur, sunt et aliqua ita obscura, ut Oedipo egeant interprete16, id est eo, cui ex lectione veterum prophetarum, novi codicis et historiae ecclesiasticae ejus temporis subactum sit judicium.
Attulit mihi his diebus Vossii filius17 avunculi Junii18 libros tres de pictura veterum19, plurimae sane eruditionis et elegantiae, quos cum Vossii ad te litteris20 per occasionem mittam.
Filium majorem21 jam ad vos pervenisse spero, quare alterum22 brevi hic expectabimus.
Velim a te edoceri, an tragaediam Gijsberti Amstelii a Vondelio tibi inscriptam23 multae sane artis et movendis affectibus aptam jam receperis; nos sane illam cum voluptate legimus.
Vale, frater optime, cum uxore et liberis24, quibus meo et uxoris25 nomine omnia offero officia.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae Comitis, 1 Febr: 1638.
64
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris.
Met andere hand: 14 s.
In dorso schreef Grotius: 1 Febr. 1638 W. de Goot.
En boven aan de brief: Rec. 11 Febr.