eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3414. 1638 januari 6. Van G.J. Vossius1.

    Hugoni Grotio Ger. Io. Vossius S.P.D.

    S.P. Jam tertia est hebdomas, illustrissime domine, quod postremas tuas2 accepi. Iis saltem post longiusculam in scribendo cessationem quamprimum oportuit responsum. Sed more suo moratus me est Blauwius J.C.3. Eum semel,

    18

    iterum, tertio, conveni domi suae de editione Ἀνϑολογίας4 idque tui quidem gratia, sed magis et mei et communium studiorum. Distulit rem semper his verbis conveniendum sibi prius esse parentem5, quia nihil nisi ex ejus sententia statuere auderet. Velle me postea domi meae de omnibus facere certiorem. Ubi vidi me eludi, denuo accedo casuque illius in aedibus parentem et alterum etiam filium6 deprehendo. Prius senex dubia uti oratione. Sed cum dicerem aperte agendum esse absque eo nihil certi posse tibi respondere, in hanc sententiam absque circuitione aliqua est locutus: nec suae esse consuetudinis nec sententiae scriptoribus addicere exemplaria compacta; imo ne incompacta quidem ad centenorum numerum; plane id sibi fore damnosum, praesertim in hoc opere, quod aliunde esset edoctus hominum fore elegantiorum, non eorum qui solum qui πϱος τὰ ἄλφιτα attenderent; longe magis se rem facere ex scriptis, quae puerorum aut vulgi et semidoctorum manibus tererentur quam quae amarent ac mirarentur pauci de meliore luto a Prometheo7 efficti; praeterea terreri se malo vicino8, qui, simulac a se aliquid viderit editum, recudat confestim; aureum esse volumen, quod de jure belli scriptum9 a te fuit; vicino tamen recudente coactum se suam editionem longe minori pretio divendere quam impensae sinerent; ita damnum fecisse opere eo, emolumenti nihil; nec referre, si nulla hic culpa fuerit tua, dum suo factum sit damno; velle te Ἀνϑολογίαν tuam eleganter prodire; vicinum mox expressurum typis minoribus, charta viliori; id fore satis majori emtoreum parti, dum opus hoc quomodocumque habeant; tandem ita obsignare longos logos; paratum se esse excudere hoc opus, dummodo intra plus minus LX exemplaria incompacta consistatur neque id facturum tum se esse spe tantilli lucri, quippe damnum se magis praesentire, sed spe ista, ut excudere postea possit Historiam tuam10 et in Novum Testamentum notas11.

    Haec ego apud Atticum Asiatico sermone12 diffudi, ut melius certiusque mentem hominis aperirem. Omnino is ingravescente hac aetate, praesertim post uxorem13 amissam - id ante menses tres factum - attentior ad rem evasit. Praeterea vir alioqui optimus μελαγχολιϰώτεϱος est ac imaginatur sibi non multum vitae superesse. Fortasse et terrent impensae post tantos sumptus, quos fecit in

    19

    Atlante14. Nec enim minores esse possunt quam L, aut LX millium Karoleorum. Et tamen non abhorret ab editione Ἀνδολογίας, sed valde inhiat gemino operi jam memorato. Scit historias ab omnibus expeti ac legi et in tanto per orbem, qui theologi sint aut videri velint, numero non defore uspiam emtores sacro argumento, quod tam illustri se authore tueatur.

    Opus nostrum de idololatriae origine ac progressu15, spisse procedit, partim ob occupationes, quibus vix par sum, partim16 etiam quia sub manibus crescit. Itaque jam excusi quaterniones, ut vocant, LXXX. Nec video, ut ante tertium abhinc mensem exire in lucem possit.

    Credo jam intellexeris de excessu Noomsii, Arlanderveniae domini17. Amabam virum, quia tam amicum se gessisset erga me et meos, et ea pietate esset erga Deum quam in paucis istius fortunae hominibus deprehendas. Unam sempet animum ejus cruciabat, quod stulte ante connubium egisset. Et per est verisimile hoc fatum ei accelerasse: adeo illud ad animum revocabat, etsi nihil ab eo peccatum deliberato, sed, si probe ab eo sum edoctus, ebrius insidias evitare non valuerit, quas sobrius non semel effugisset. Credo et eam fuisse caussam, cur equestri dignitate ornatum se cuperet, ut, quia videret uno altero obstante, in magistratu legendo sui rationem haberi nullam, titulis aliis non inferior aequalibus videretur. Non tamen S. Michaelis ordinem expetebat - negabat se pro tempore eo tantos spiritus gerere -, sed suffecisset honos, quo quomodocumque18 nobilitatis nomen referret.

    Convenit me his diebus Thysius19, antea Hardervicenus, sed ab annis jam XVII Leidensis theologus. Is decrevit edere in lucem ea, quae pertinent ad scriptores ecclesiae, qui primo vixerint seculo. Quales etiam Ignatius20 et Polycarpus21, etsi aetatem ulterius continuarint. Scis latine extare Polycarpi epistolam ad Philippenses22. Eam Graece dicitur habere Sirmondus23. Habet et Salmasius24 beneficio Sirmondi, a quo exscriptam nactus quoque Thysius. Sed ait, si ex latinis judicium sit faciendum, partem desiderari in illis, quae Salmasius et ipse habeant Graece. Metuere igitur, ne fucus sit Salmasio factus a Sirmondo partem epistolae Graece sibi reservante, ne honos iste editae epistolae ejus sit penes quemquam a Romanae Ecclesiae sententia alienum. Quae desiderantur, quantum recordor, incipiunt ab illis verbis: In his ergo state et domini exemplar sequimini, etc.

    20

    Petiit igitur Thysius, hoc ad te scriberem plurimumque te rogarem, ut operam des, quo Graecum Sirmondi exemplar ipso videas, et per amanuensem quae desiderantur exscribi cures; vel, si Sirmondus non passurus sit codicem suum extra limen deferri, saltem per alium tantum efficias, ut etiam extrema a quocumque sed fido tamen homine de codice ejus exscripta habeamus. Multum metuo, ne sua Thysium de Sirmondo fallat suspicio. Sed ut vera25 esset, parum est verisimile, quod facere noluit in gratiam eruditi Galli, id Belgae ergo facturum. Et si in hoc aut simili negotio frustra antehac fuisti, ut mihi relatum, merito verearis, secundo te repulsam laturum. Volui nihilominus hoc veteri dare collegae nec tibi ignoto, ut perscriberem, quod a me petiisset.

    Meursii opera26 hebdomade proxima incipiet excudere is, qui optimum virum jam quinquennium elusit.

    De Philolao27, quem, ut petieras, tradidi Hortensio28 et Blauwio, quid futurum tandem sit, juxta scio cum ignarissimo. Blauvvio editionem commendavi sedulo. Postea negotium omne commisi Hortensio, qui ad se Philolaum, non me, missum aiebat. Ostendi igitur partem literarum tuarum, qua mihi mitteres, sed eo fine, ut judicio Hortensii et Blauvvii vel ederetur vel remitteretur. Mox caussatus me tribus mensibus detinuisse. Id pernegavi, qui pridie domum post vespertinam octavam accepissem. At, inquiebat, literis subscriptum ante trimestre esse exaratas. Narravi ergo, ut juvenis is29, cui Philolaum ad me dederas deferendum, eum cum literis ad Hortensium arcae suae inclusisset Hanc, ut ipse mihi juvenis exposuit, trimestri fuisse Rothomagi detentam. In istoc et similibus, ϑεϱμότης Hortensii molestior mihi foret, praesertim merita mea cogitanti, nisi virtutibus hanc compensari putarem et ad istiusmodi pene obduruissem jam ab adolescentia. Impense ab eo actum, ut publicis impensis idque auctoritate Ordinum Generalium ad Galilaeum30 de Galilaeis mitteretur. Perhonorificum hoc foret et ex colloquio cum viro reconditae doctrinae multa addiscere daretur; ac forte in Gallia vel Italia luculentior obtingeret dignitas, quam apud nos habet. Sed enim metuo, ne tam facile id nunc sit consecuturus; postquam urbicus senator Realius31, Indicus antea praefectus, vitae huic est ereptus; qui valde istoc negotium urgebat, ut nosse te arbitror. Quamquam vero non leviter incommodare possit illustri urbis hujus gymnasio, si compluribus mensibus, nullae habeantur auditiones mathematicae, nihilominus decretum, si auxilio nostro ei opus erit, adjutare eum apud urbis hujus proceres idque ea fiducia, quod publico nomine et stipendio missus futurus sit devinctior ad se sistendum postea Batavis, et quodcunque fructus ex profectione perceperit, suis potius impertiendum quam alienis.

    Haec cum scripsissem, intervenit Constantinus L'Empereur32, Hebraeorum

    21

    apud Leidenses literarum professor, vir tui amans et aestimans supra sui ordinis complures. Is se misisse ad te aiebat, quod proxime de Hebraeis legibus opus edidit33. Sed cum adderet vix esse tres quatuorve hebdomadas, quod misisset, negavi mirum esse, si reponsum haberet nullum, quandoquidem magna saepe incuria esse eorum soleat, quibus libros damus deferendos. Non pessime actum iri, si vel tertio post mense acceperis, vel quarto. Id tibi in meis, mihi itidem34 semel iterumque in tuis - ut illo, quem miseras, Philolao - contigisse. Recepi tamen sic poscente hujus me rei mentionem facturum iis, quas jam literas exararem.

    Idem Constantinus revidere postremo solet paginas excusas Exercitationum sacrarum Heinsii in Novum Testamentum35. Credo partim ob Hebraea, quae intercurrunt, partim ne quid aspergatur, quod rerum sacrarum, praesertim de quibus controversantur in scholis, minus probet instelligentem. Is retulit mihi jam deventum esse a typographo ad notas in epistolam ad Romanos.

    Transit hanc per urbem illustrissimus Polonici regis36 legatus37, vir doctus et perhumanus tuoque affini38 in Galliis juventutis tempore perfamilaris. Jam credo ex eo cognoris, ut legatio haec successerit in Britannia, Nam ad affinem tuum scripturum se aiebat. Apud nos filium39 cum ephoro40 relinquere maluit quam apud Leidenses ob tot foeda quae proximo mense illic peracta erga mulieres, sed et adolescentes. Referre ea pudet. Heu quantum locus ille immutatus ab eo41, qui in utriusque nostri erat aolescentia.

    Jam menses aliquot praeteriere, quod in lucem prodiit affinis mei Francisci Juni42 opus de Pictura veterum43; quod aliud, de Pictoribus antiquis44, subsequeatur. Is mihi commisit, ut exemplar ad te transmitterem. Sed non video, ut commodo hinc fieret45 hiberna tempestate. Filio46 igitur exemplar dedi, quod fratri tuo optimo Guilielmo daret. Is occasionem aliquam melius intelliget.

    22

    Amstelia Vondelii47, quam illustri tuo nomini inscripsit, jam, ut puto, videris. Diu, quominus ageretur, obstitere aliqui, presbyterii, ut arbitror, nomine. Tandem id consuli Gravio48 commissum, perlegere cum cura vellet. Dixit se nihil invenire, quod jure offenderet. Nam quod dicerent παπίζειν totum drama, uti et auctorem, id sibi parvi ponderis videri, eo quod personae debuerint introduci, non ad tempora reformationis, sed temporibus suis accommodatae. Nudius tertius primo actum id drama idque majore tanto cum applausu, quanto diutius elusa fuerat populi exspectatio.

    Cum in eo essem, ut literae hae obsignarentur, domum meam venit Blauwius J.C. Querit, utrum jam ad te scripsissem. Dixi literas necdum missas. Petiit, in hunc modum scribere vellem ita jam occupata esse praela sua omnia, ut intra tempus longiusculum nihil novi tentare ausit. Nam hac ipsa hebdomade bina ternave praela occupaturum solis operibus Meursianis. Quaesivi, utrum prudenter satis rejiceret editionem tui operis, cum et Ἀνδολογἰα per se opus sit gratissimum et tanti interpretis tralatione et notis longe futurum sit commendabilius. Caussatus tum ille et malum vicinum et quod non posset ex animi tui sententia excudi, nisi gravioribus impensis et alia ante memorata, ut reponere nihil attineat. Nimirum hae vere αἰτίαι, quod renunciatum venerat, solum πϱόφασις fuit49.

    Deus Opt. Max. diutissime te et heroinam conjugem et filiorum utrumque50 cum filia51 optima, - quos omnes ego et omnes mei impense salutari jusserunt - salvos et sospites conservet.

    Scribebam festo Epiphaniae anni hujus MDCXXXVIII, quem prosperum ac foelicem, ut inchoantis anni tempore fieri amat, comprecarer, nisi superiori voto et hoc et alia mihi complexus viderer.

    Tuus aeternum cultor
    G.J. Voss.

    Adres: Illustrissimo et incomparabili viro, Hugoni Grotio, Serenissimae Maiestatis ad Christianissimum Regem legato, Parisiis.

    In dorso schreef Grotius: 6 Ian, 1638 Vossius;

    Boven aan de brief: Rec. 15 Mai.

    Notes



    1 - Hs. Leiden, UB., coll. Pap. 2. Eigenh. oorspr. Gedrukt Vossii Epist., p. 340; Vossii Op. IV ep., p. 233; Dietsche Warande VII, p. 280. Antw. op no. 3338 (dl. VIII); samen met no. 3558 beantw. d. no. 3603.
    2 - No. 3338 (dl. VIII).
    3 - Dr. Johan Blaeu (1596-1673). De naam Blauwius ontbreekt in de Voss. Op. IV ep.
    4 - Anthologia Graeca cum versione Latina Hugonis Grotii edita ab Hieronymo de Bosch. Ultrajecti e typographia B. Wild & J. Altheer; zie Ter Meulen-Diermanse no. 534.
    5 - Willem Jansz. Blaeu.
    6 - Cornelis Blaeu.
    7 - Prometheus zou de eerste mens uit klei gevormd hebben.
    8 - Johannes Janssonius, buurman en concurrent van Willem Jansz. Blaeu.
    9 - Het betreft hier de grote uitgave van Grotius' De ivre belli ac pacis, welke in 1631 door Blaeu gedrukt was. Janssonius had het werk nagedrukt; zie Ter Meulen-Diermanse, nos. 567-569.
    10 - Hvgonis Grotii Annales et historiae de rebvs Belgicis; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 741.
    11 - Hvgonis Grotii Annotationes in libros Evangeliorvm (Ter Meulen-Diermanse no. 1135) en Hvgonis Grotii Annotationvm in Novvm Testamentvm, tomvs secvndvs (Ter Meulen-Diermanse, no. 1138).
    12 - Titus Pomponius Atticus (109-32 v.C.) was uitgever ten tijde van Cicero; bedoeld wordt Willem Jansz. Blaeu. Vossius zinspeelt op het ‘genus atticum’ en het ‘genus asiaticum’ uit de Griekse retoriek.
    13 - Maritgen Cornelisdr., vrouw van Willem Jansz. Blaeu. Zij werd op 2 november 1637 te Amsterdam begraven.
    14 - Bedoeld worden de door Blaeu uitgegeven atlassen. Voor een bibliografie van Blaeu's atlassen zie men Dr. Ir. C. Koeman, Atlantes Neerlandici, Amsterdam 1967, volum I, p. 67 vv.
    15 - De theologia gentili, et physiologia Christiana; sive de origine ac progressu idolatriae, ad veterum gesta, ac rerum naturam, reductae, deque naturae mirandis, quibus homo adducitur ad Deum, liber I et II. Liber III et IV. Amsterdami, apud Iohannem et Cornelium Blaeu, 1641.
    16 - De woorden, ob occupationes, quibus vix par sum, partim' ontbreken in de uitgave der Vossii Epist.; het gedeelte ‘Cum semel ... in lucem possit’ ontbreekt in de Voss. Op. IV ep.
    17 - Willem Nooms, heer van Aarlanderveen. Hij was op 2 oktober 1637 gestorven.
    18 - Zie no. 3169 (dl. VIII).
    19 - Anthony Thysius (1565-1640); zie IV, p. 429 n. 12.
    20 - Ignatius van Antiochie († ca. 107), heilige en martelaar, behorend tot de Apostolische Vaders.
    21 - Polycarpus, bisschop van Smyrna († 155 of 156), martelaar behorende tot de Apostolische Vaders.
    22 - Zie betreffende deze brief Quasten, Patrology I, p. 79.
    23 - De Parijse jezuiet Jacques Sirmond.
    24 - Claude Saumaise - Salmasius -, klassiek filoloog, hoogleraar te Leiden.
    25 - De uitgave der Vossii Epist. en Voss. Op. IV ep. geven de lezing ‘verum’.
    26 - Voor de titel van de Historica Danica van Johannes Meursius, hoogleraar te Sorø zie men VII, p. 33 n. 2.
    27 - Philolaus is een pseudoniem van de astronoom Ismaël Boulliau; het betreft diens Philolai sive dissertationis de vero systemate mundi libri IV, dat in 1639 bij Blaeu te Amsterdam verscheen.
    28 - Martinus Hortensius. Hij schreef een voorwoord in het werk van Boulliau.
    29 - Niet geïdentificeerd.
    30 - Galileo Galilei.
    31 - Laurens Reael († 1637).
    32 - Constantijn l'Empereur van Oppijck.
    33 - בבא קמא ממסכת נזיקין De Legibvs Ebraeorum Forensibus Liber Singvlaris. Ex Ebraeorum pandectis versus & commentariis illustratus: per Constantinvm L'Emperevr ab Opuyck. Lvgd. Batavorvm, Ex Officinâ Elzeviriorum. Anno MDCXXXVII.
    34 - Het woord ‘itidem’ ontbreekt in de uitgaven der Vossii Epist. en Voss. Op. IV ep.
    35 - Danielis Heinsii Sacrarvm Exercitationvm ad Novvum Testamentvm Libri XX. In quibus Contextus Sacer illustratur, SS. Patrum aliorumque sententiae examinantur. Interpretationes denique antiquae aliacque ad eum expenduntur. Qvibvs Aristarchvs Sacer, emendatior nec paulo auctior, Indicesque aliquot vberrimi accedunt. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officinâ Elseviriorum. MDCXXXIX. Het werk verscheen in 1639.
    36 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    37 - Andreas Rey.
    38 - Nicolaes van Reigersberch; zie no. 3359 (dl. VIII, p. 748).
    39 - Alexis Rey.
    40 - Andreas Winius.
    41 - Grotius en Vossius werden resp. in 1594 en 1595 te Leiden ingeschreven. Vgl. voor de uitdrukking Vergilius Aen. 2. 274-275: quantum mutatus ab illo // Hectore.
    42 - Franciscus Junius (1589-1677) -François Du Jon Jr.- was de broer van Vossius' tweede vrouw Elisabeth Junius.
    43 - Francisci Ivnii F.F. De Pictvra Vetervm libri tres. Amstelaedami, Apud Iohannem Blaev, MDCXXXVIII.
    44 - Dit werk is, voor zover mij bekend, nimmer verschenen.
    45 - Van Vossius waren nog vier zoons in leven: Franciscus (± 1608-1645), Mattheus (± 1610-1646), Isaac (1618-1689) en Gerardus (1619-1640). Welke zoon bedoeld wordt is mij niet bekend.
    46 - Cornelis de Groot.
    47 - I.V. Vondels Gysbreght van Aemstel, d'Ondergang van zijn stad en zijn ballingschap. Trevrspel. Vrbs antiqua ruit. t'Amsterdam, By Wilhelm Blaev. MDCXXXVII.
    48 - Jacob de Graef, Vrijheer van Zuid-Polsbroek.
    49 - Het woord ‘fuit’ ontbreekt in de uitgave der Vossii Epist., terwijl in de Voss. Op. IV ep. ook hier weer de passage over Blaeu (vanaf ‘Cum in eo essem’) ontbreekt.
    50 - Pieter en Dirck de Groot.
    51 - Cornelia.