Vir praestantissime2,
Pro binis tibi literis sum debitor, veteribus illis ab VI Ianuarii3, his recentibus a Maii calendis4.
Is, qui jam ad vos venit, filius meus5 habet Anthologiam Latinam6; habet et alterum opus7, cujus neminem praeter te volo esse conscium. Velim prius edi Anthologiam, belle ac bono cum indice. Si Blavio8 non9 satis id placet, quaerendus alius. Cogitaveram, an in Anglia edi posset. Sed quando video virum doctissimum, ut ex hoc ejus opere apparet, affinem tuum Franciscum Iunium10 sua ad nos mittere11 subsisto agere Iunio gratias pro dono, ubi librum, quem inspexi tantum, perlegerim. Nunc, antequam perlegere vacaverit, accepit eum a me quidam amicus12, qui eum forte apud me viderat, talium callens. Quantum cursim cognoscere licuit, miror diligentiam, judicium, ordinem.
Ad mea redeo. Incerta vita est. Velim autem quae parata habeo alia post alia videre edita. Ideo fugio moratores. Fac ope, consilio, quantum potes. Vulnus tuum13 non refrico; gaudeo te id ferre viriliter. Matrona etiam tua14, ut spero, aut exemplo tuo aut die sanabitur, imo quod malim jam sanata est. Verissime dicis ita in pejus ire mores, ut gratulandum nunc vel maxime sit iis, qui cito absolvuntur.
Forma Anthologiae, ut scripsisse me puto, eadem esse debet, quae Stobaeano-
334
rum nostrorum15 et Excerptorum ex Tragoediis et Comoediis Graecis16. De librorum mihi dandorum numero potest aliquid remitti, dum qui dantur sint chartae melioris et bene compacti.De altero opere si velim, multum lucri facere possem, quod scio marchiones aliosque magnates sibi turpe non judicasse. Nonne satis facilis sum, cui sufficit esse indemni? Pro Anthologia putem privilegium posse obtineri. Alterum opus, priusquam editum sit, inspici multas ob causas nolo.
Notas ad Novum Testamentum17 rescribi curabo, ubi Heinsianas18 viderim. Atlas iste19 Atlante20 opus habet, qui tantum onus sustentet. Non bene evenere typographis tam vastae molitiones.
Biblia regiis21 meliora hic desinunt procedere urgentibus impensis. Interim omnem, qui sperari poterat, fructum abedet interusurium.
De Idololatriae tuus liber22, ut tua omnia, quanto major erit tanto et utilior: et gaudeo obiter te etiam opposito vitio, impietati scilicet, occurrere.
Socinum23 sectae ejusdem principes, nuper Vogelius24, nunc Ruarus25 non probant in eo, quod circa Dei cognitionem petita e natura rerum argumenta abdicaverit. Contra talem feram, qualis est Epicuri26 insania, omnibus armis dimicandum est.
De Noomsii27 morte quod scribis cum dolore intelligo, praesertim cum talem depingas, qualium jam cara est annona.
Polycarpi epistolae Graecae28 non puto plus habere Sirmondum29 quam habeat Salmasius30. Ultima sunt ἀλλὰ τὸν ὑπὲϱ ἡμῶν ἡμῶν ἀποϑανόντα ϰαὶ δι᾽ ἡμᾶς
335
ὑπο .... desunt coetera. Et Graecia quin id damnum sarcire possit, siquis allaboret, non dubito. Danda opera est, ut quaeratur et Hermas Graecus31, qua de re Anglos quosdam monui.Terrent me isti testudinei gradus in Philolai opere32 multoque magis quae de Meursianis33 dicis. Video aut cum illo homine aut cum alio quovis ejusdem artificii agendum ex Chirographo addita poena, ni intra praestitutam diem absolvatur editio. Alioquin pars magna vitae inter exspectandum efflueret: interim de aliis nihil posset constitui.
Hortensium34 nisi mittant vestri proceres quamprimum ad Galilaeum35, magnam et humano generi et sibi ipsis facturi sunt injuriam. Senex is optime de universo meritus morbo fractus insuper et animi aegritudine haud multum nobis vitae suae promittit; quare prudentia erit arripere tempus, dum tanto doctore uti licet. Haud dubie quae ad longitudines investigandas36 reperit, si non omnes, quae sperantur, utilitates adferent, adferent tamen magnas et ad quas comparatum itineris illius impendium pro levi duci debeat. Ut autem operam suam etiam in posterum vestrae civitati obliget Hortensius, et aequum et publico utile fore judico. Ad perficienda Galilaei coepta opus erit viro perito talium ac diligente qualem esse credo Hortensium. Valde dolerem, post rem huc usque etiam me adjuvante deductam, si tanti commenti aut honos aut utilitas ad alios potius quam ad Amstelodamenses perveniret.
Constantini Imperatoris librum37 ipsius dono nondum accepi; sed ut omnia ejus magni facio, simul atque huc exempla venerant, emi legique et aliis commendavi. Bonus est liber quanquam plusculum quam res est in rubrica ostentans. Non enim hebraeorum leges alias continet quam de damno dato, id est, ut Romano more loquar, legem Aquiliam de pauperie et affinia quaedam. Velim multae tales Thalmudici juris partes tam peritis interpretibus ad nos veniant.
Gaudeo domum tuam omnium gentium esse oraculum, tuaeque fidei summorum virorum libros tradi. De Lugdunensi schola veteri nutricula nostra, quae ex te aliisque intelligo, gemitum mihi exprimunt. Novae quae alibi nunc succrescunt scholae aliquo tempore meliores erunt. Post et illae corrumpuntur38 contagio saeculi et dogmatum peccatis blandientium.
Vondelius rem mihi pergratam fecit, quod tragoediam nobilis argumenti, optimae οἰϰονομίας, facundae elocutionis mihi tanquam gustum aliquem habenti talium inscripserit39. Deinde gaudeo nomen meum quovis modo apud vos retineri. Stulti vero illi fuere, qui in tragoedia argumenti tribus saeculis retro se agentis
336
mores nolunt exhiberi illorum temporum, plane ut Genevates, qui in Gallica Cominaei40 editione, ubicunque rex Galliae missam audiisse narrabatur, coenam reposuerant. At vero etiam barbara sacra spectatoribus ostendere nec Aeschylum puduit in Persis41 nec Euripidem in Taurica Iphigenia42. Vel hinc videas, quam pauci sint talium boni judices.Illud, quod vestrae urbis rectores metuunt, ne Foederati ordines semel dato initio plus indies juris sibi usurpent in maritimos proventus, non imprudenter cogitatum est. Sed magnanima civitas vel de suo hunc sumtum facere debet; aut si id nolit, in Hollandiae rationes imputare.
Scylacem et Maeotidis Periplum43 exspectabimus. Gaudeo tuos omnes scriptis inclarescere. Cujus aetatis sit Periplus iste, fac quaeso me gnarum.
Uxor et filia44, te, tuam, tuos amantissime salutant. Filios non addo, quorum eum, qui istic est45, tibi ut jam olim tuum commendo: duo alii46 in castris sunt fortissimi ducis Vinariensis47.
Tuae Claritudinis observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XXVIII Maii MDCXXXVIII.
De Blaeuwio hoc in mentem venit recte facturos magistratus Amstelodamenses, si sub gravi poena vetarent, nequis typographus opus novum ab alio intra urbem editum intra decennium intra eandem urbem excuderet. Id si non omnium, certe municipum avaritiam coërceret. Cogita.