Vir eruditissime,
Haesitavi saepe in inquirendo sensu loci nobilis Deuteron. XVII, 122 neque
248
dum satis me expedio lectis et relectis, quae alii quaeque ego olim eum in locum anno - taveram. Nam si de magno synedrio capiendus is locus, cujus authoritati parendum in omnibus controversae interpretationis aut consuetudinis fuerit ad evitandum schisma, quod velle videtur Maymonides3, quaero, cur sacerdos nominetur, qui non necessario pars erat magni synedrii, tum vero judex an sit extraordinarius aliquis rector excitatus divinitus, quales in libro שופטים4 memorantur, an ipse נשיא synedrii caput, tum vero cur disjuncte nominentur sacerdos et judex, an ad tempora distinguenda, quia extraordinarii illi rectores non semper fuere, an ad discernenda controversiarum genera, ut II Paral. XIX, II5.Velim etiam doceri, an extraordinarii illi rectores pars synedrii fuerint, an res debuerint gerere ex synedrii sententia, cum Spiritu divino ducti videantur; an vero dicendum, verene a Deo agerentur nec ne, id ipsum cognitionis fuisse synedrii.
De his rebus rogo, Manassem Israëlidem6 a me officiose salutatum meo consulas nomine mihique ipsius sententiam, si id obtineri potest, ab ipso perscriptam mittas. Habebo id magni beneficii loco.
Tua de Idololatria7, Salmasiana de usuris8, Heinsiana ad Novum Testamentum9 exspectamus.
Vale, vir eximie.
Lutetiae, XXX April. MDCXXXVIII.