eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3595. 1638 mei 28. Aan J. Corvinus1.

    Accepi magno cum gaudio, vir egregie, literas tuas XV Calendas Maii2 memor et amicitiae veteris et laborum tuorum in tuenda veritate salutari. Vloswyckius3 qui eas mihi tulit, et tot propinquorum nomine et sua4 et tua commendatione erit nobis acceptissimus.

    Recte facis, quod filio tuo5 iurisconsulti titulum mavis in Gallia quam apud Batavos dari. Nam qui apud Batavos dantur, vix quicquam extra eas vicinasque terras valent; qui in Gallia, ubique terrarum. Eromata tua ad Iurisprudentiam pertinentia6 legere avebo praesertim, quia scio te in recto docendi ordine magnum esse artificem; quae facultas quibus deest, eorum video libros quamvis multa refertos7 eruditione minus esse utiles. Antiwalaeum8 vide, an in Britannia possis edere, ubi tua magno sunt in pretio, quod pressius quam alii premas veneranda9 antiquitatis vestigia.

    Corcellionis liber10 multum habet lucis eritque hic non inutilis; quare velim quam plurima huc mitti exempla.

    319

    Mileteriana11, quae ad fratrem12 misi, rogo videas. Nunquam vidi hominem magis mutatum, non dico sententiis tantum, sed animo toto. Ira est atrocium injuriarum, quas ei inferunt romanenses et protestantes, patiens, maledictorum abstinens, propositi sui tenax, nullo commodi incommodive respectu, quo magis, sicubi non pervidit omnia, venia dignus est, in multis13 partibus etiam laude. Excommunicatus est a reformatis jam bis terve; frequentat tamen ipsorum coetus. Romanensium coetus non adit neque coetum seorsim colligit, cum tamen habeat pastores quosdam sibi faventes. Carentonum itat; audit multa in se dura dici; respondet libellis lenibus; metuendum tamen, ne megistanum quidam honorum vitaeque securae cupidi arripiant hanc occasionem transeundi satis speciosam, quod viri pii et eruditi, qui pro causa protestantium plurima et fecere et passi sunt, palam agnoscant erratum in praecipuarum controversiarum, quae discidio obtendebantur, judicatione. Qui illam optimam antiquitatem sequuntur ducem, quod te semper fecisse memini, iis non eveniet, ut multum sibi ipsis sint discolores.

    In Anglia vides, quam bene processerit dogmatum noxiorum repurgatio, hac maxime14 de causa, quod qui id sanctissimum negotium procurandum suscepere, nihil admiscuerunt novi, nihil sui, sed ad meliora secula intentam habuere oculorum aciem. Socinus15 non hoc agens in antiquae ecclesiae sensus nonnunquam incidit et eas partes, ut ingenio valebat, percoluit feliciter. Admiscuit16 alia, quae etiam vera dicenti auctoritatem detraxere. Idem nonnullis apud Batavos accidisse vidi ac tecum dolui, ac si quando alios eruditione spectabiles video idem agnoscere et quantum fieri potest malo mederi, plurimum id me delectat.

    Bene facis quod eadem opera Walaeo17 principaliter respondes, aliis autem accessionis modo, ne frustra augeatur labor et scribenti tibi et aliis lecturis.

    Ego omnia studia ut tibi tuisque procedant quam felicissime, ex animo precor Deum.

    Tuae Claritudinis amantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XXVIII Mai MDCXXXVIII.

     

    Nolo te quicquam meorum latere. Habeo paratum volumen veterum de antiqua Historia Gothorum, Wandalorum et Longobardorum, cum praefatione et notis quibusdam18, habeo annotata ad vetus Testamentum19; habeo et notas grandes.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl., coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 433. Geadresseerde, Johannes Arnoldi Corvinus, was rechtsgeleerde te Amsterdam.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Pieter van Vlooswijck.
    4 - De copie heeft ten onrechte ‘suo’.
    5 - Arnold Corvinus († circa 1680), later hoogleraar te Mainz.
    6 - Ioh. Ar. Corvini. JC. Enchiridivm: seu Institutiones Imperiales, insertis latioribus materijs, theoricè ac practicè digestae, et explicatae per erotemata. Amsterodami, apud Ludovicum Elzevirium. Ao. 1640.
    7 - De copie heeft ten onrechte ‘refectos’.
    8 - Antonius Walaeus had in 1625 een geschrift tegen Corvinus gepubliceerd. Hoewel er nadien voortdurend sprake geweest is van een weerlegging door Corvinus, schijnt het niet tot een uitgave gekomen te zijn.
    9 - De copie heeft ‘venerandae’.
    10 - Voor dit boek van Etienne de Courcelles zie men no. 3477, p. 126 n. 7.
    11 - Zie voor deze geschriften van en over Théophile Brachet de la Milletière no. 3473, p. 117 n. 2 en 4.
    12 - Willem de Groot.
    13 - Het woord ‘multis’ ontbreekt in de uitgave der Epist.
    14 - De copie geeft ‘maxima’.
    15 - Faustus Socinus (1539-1604), antitrinitariër, grondlegger van het socianisme, een rationalistische stroming in het protestantisme.
    16 - De copie heeft ‘admiscunt’.
    17 - Responsio ad Censuram J.A. Corvini in P. Molinaei Anatomen Arminianismi; zie dl. III p. 21 n. 2.
    18 - Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardorvm; zie Ter Meulen-Diermanse no. 735.
    19 - Hugonis Grotii Annotata ad Vetus Testamentvm. Tomvs I. Lvtatiae Parisiorvm, Sumptibus Sebastiani Cramoisy, Regis & Reginae Architypographi, et Gabrielis Cramoisy. viâ Iacobaeâ, sub Ciconis. MDCXLIV. Prostant Amsterdami, Apud Iohannem Blaev; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 1137.